eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    230

    2282. 1635 september 20. Van A. Oxenstierna1.

    Nobilis et magnifice Domine legate,

    E praecedentibus meis literis de dato 23 et 31 Julij et 23 Augusti2, quas ex parte vobis esse redditas e literis vestris3 percipio, statum rerum per Saxoniam ac difficultates meas et in quem finem ea Dominationi Vestrae repraesentaverim, abunde intelligere potestis. Inserviet Dominationi Vestrae in eandem finem copia hic subiecta sub lit. A. literarum mearum ad regis Galliae Berlini residentem dominum baronem de Rorté4 hesterna die datarum5, praecipue noscendo similem cum reliquis principibus Saxoniis resolutionem super acceptatione pacis ab electore Brandenburgico6 captam, sicut uberius ipsius literae ad me, quarum exemplar mitto sub lit. B.7, vos docebunt. Intelliget etiam Dominatio Vestra Brunsvicensem civitatem sine dubio a caeteris civitatibus Hanseaticis eo perductam reliquorum consensum secutam esse et a nostro foedere discessisse, ut sic ne unus quidem horum principum vel ordinum integer in auxilium nostrum supersit.

    Sed super haec omnia me movet et premit exorta inter milites nostros confusio iis e causis, quas dictae meae literae indigitant. Ut proinde non absque ratione reliquis difficultatibus meis saepe per literas, tanquam non minimas annumerarim, quod nec christianissimus rex8 nec foederati Belgii ordines ita et consilia mea et vires iuverint cum promissa pecunia tum decreta legatione9, quemadmodum fuisset e necessitate rerum.

    Misere ante binas septimanas rex Galliae nobilem quendam de Bauregarde10 cum literis et illustrissimi ordines dominum Woppium ab Aisema11, sed nec ea, quae requirebatur, cum authoritate nec iis mandatis - cum apud me hic nihil nisi generalia quaedam protulerit, quae exiguum forte nunc fructum parient -, ut tantis confusionibus remedium aliquod conveniens possent adferre. Audio venire e Galliis legatum et nunc in itinere esse dominum marchionem de S.t Chaumont12. Caeterum res amplius iam non sunt integrae et verum tempus effluxerat. Si in tempore qui adfuissent, potuissem uti ipsorum opera et autoritate cum apud ordines tum milites. Sublevassent et partem oneris et partem invidiae, quae in patriam meam se omnis quamvis immerito verterat fecitque non parum, ne meis consiliis et admonitionibus ullus locus sit relictus.

    Quatenus res cum Saxone13 - qui nunc transgressus Salam fluvium hunc

    231

    archiepiscopatum ingressus plurima loca occupavit, non quidem vi, sed exturbatis vel cedentibus nostris sine tamen ullo adhuc sanguine vel actu apertae hostilitatis - deventa est, id Dominationem Vestram docent transmissa nuperrime acta invicem hactenus commutata vulgataque typis. Non possum quicquam in hanc vel illam partem Dominationi Vestrae certi scribere de eventu horum vel sumenda a me resolutione, nisi quod difficultates meae adeo graves sint, ut ita habitus a sociis exiguas videam rationes eluctandi. Velim interim Dominatio Vestra eas christianissimo regi ex fide et industria sua repraesentet, ut rescire possim, quae ipse remedia his malis meditetur et mutuum communicationis recipere queam.

    Dominatio Vestra feliciter valeat.

    Dominationis Vestrae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Magdeburgi, die 10 Septembris Anno 1635.

     

    Caeterum quibus nunc in terminis res cum Saxone versetur, id ex adiunctis sub lit. C. meis ad ducem Mechelburgensem14 videre Dominatio Vestra potest.

    Haec scribere, sicuti res se habent, operae pretium et e re duxi. Non desistam id agere, quod expediat causae communi nostrae atque amicorum, et sicuti hactenus contra rationem malo restiterim ita nec in posterum boni viri officium sustinere desistam. Ast tot difficultatibus circumseptus sum atque ita undique premor, ut praemonendus mihi sis tuque debito loco praemoneas, ut, si quid conferre re ac consilio possint illi, quorum interest, ne me delabi patiantur ad ea consilia, quae mihi atque ipsis displiceant. Multi hactenus sunt commissi errores et sperabam hos agnitum iri atque praecautum, ne in eosdem relabamur, verum video humanum esse semper in eosdem scopulos impingere.

    Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, Sacrae Regiae Majestatis Sueciae consiliario et ad christianissimum Galliae Regem legato ordinario.

    In dorso schreef Grotius: acc. 1 Novembr. 10 dec. (sic) 1635.

    Onder aan de brief: Domino Grotio.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Eigenh. ondertek. met eigenh. postsc. Gedrukt Oxenst. Skrifter 1. afd. XIV, p. 24. Antw. op no. 2273; beantw. d. no. 2333.
    2 - Resp. nos. 2215, 2229 en 2262.
    3 - Zie no. 2273, p. 215.
    4 - Claude de Salles, baron van Rorté, Frans gezant bij Georg Wilhelm, de keurvorst van Brandenburg.
    5 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XIV, p. 27 (no. 309)
    6 - Georg Wilhelm.
    7 - Ontbreekt.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Als Frans gezant is na veel traineren tenslotte gezonden Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    10 - Le sieur de Beauregard; zie no. 2144, p. 24 n. 9.
    11 - Foppe van Aitzema, resident van de Republiek te Hamburg.
    12 - Zie boven, n. 9.
    13 - Johann Georg, keurvorst van Saksen; zie ook no. 2131, p. 3 n. 8.
    14 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg-Schwerin († l658); de brief ontbreekt.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]