Nunquam puto evenisse, frater carissime, ut tanta nos fames haberet rerum a vobis novarum quanta tanto jam tempore, id nobis invidentibus ventis. Nunc una hora tot reliqua accepimus: literas tuas ad me et ad uxorem datas 16 et 29 Octobris2, a senatore Reigersbergio3 etiam recentiores, toto tamen mensis intervallo, quod dolemus.
Filium Didericum4 et libros exspectamus, spero et chartas. Si illae, quae Rotterodami, puto et Hagae, nobis ablatae fuerunt, redditae nondum sunt, libellus exhibendus erit Ordinum Hollandiae delegatis. Etiam de Rotterodamensi negotio5, si pergunt tricari, aliquid nobis constituendum erit.
Vidi Bruxellensem chartam rumorigerulam6. Quin literae intercipi potuerint aut terra, dum id iter usurpatum est, aut mari postea, non dubito. An factum id sit, ignoro. Dubitabam primum, an aliquid tale scripsissem. Sunt enim in iis quaedam a vero non abhorrentia. Inspexi omnium literarum a multo tempore ad Octobrem usque ea, quae penes me servo exempla. Video ibi illorum nec volam nec vestigium. Quid si etiam notis scripsissem - totas autem literas notis scribere difficile est - tamen non poterat tam sinistra interpretatio earum excogitari, quam excogitata olim fuit in D. Camerarii7 literis, quas Dantiscani interceperant.
De malis, quae senectus matri8 adfert, indoleo et pro levamento Deum precor.
379
Petro9 spero jam de hospitio prospexeris animumque exploraveris, quid aggredi cupiat, ut ipse sibi sit utilis. Satis nobis facultatum dedit Deus, ut liberos nostros ad eam aetatem possemus perducere, ut boni aliquid discant, non autem ut otiosi victitent. Cornelium10 ad magnum cancellarium11 misi experturus, an aliquis ibi ejus usus esse possit. Didericum ubi videro, etiam de eo consilii capiam aliquid.
De pace tantum hic sermones. Hispanus12 nullos dum legatos nominavit. Locus Constantia a multis designatur, haud satis commodus Batavis futurus. De duce Bernhardo13 scripsi antehac14. Abitus a Rheno non abfuit a gravissimo periculo. Ipsius virtute servatus est Valettae15 exercitus machinis amissis. Nunc Galassiani16 exercitus pars major manet in castris ad Maseriam ipso etiam loci editioris positu defensa; pars excurrit, et ab ea nuper captae sunt Tabernae Elsaticae.
Rex17 nova edicta pecuniam factura molitur maxime fructuosa ipsi suorum ambitione.
Literae ad Salmasium18 Puteani19 erant, cui eas reddidi; ipso Salmasio hinc in Burgundiam profecto illas ad Graswinckelium20 misi.
Quid in potestate cardinali Hispano21 data desideretur, scire cupiam.
Rogo, inquiras, cujus sit ingenii animique is, qui meas de Iure pacis ac belli commentationes in Belgicum sermonem transtulit22; ecquid praefatus sit; quid sibi proposuerit.
Parentibus23, tuae24, tuis25, nostris annum venturum faustum precor.
Lutetiae, 7 Decembris 1635.
380
Galassius cum majore exercitus parte a Maseria ad Tabernis vicina concessit; Lotharingus26 ad Mosellam.
Aliquammulti sunt anni, cum Elseviriorum27 rogatu dedi Puteanis28 epistolas ad me Casauboni29, quod ejus scripta talia edituros se dicerent, non ediderunt. Et αὐτόγϱαφα retinent; intelligo esse in manibus Riveti30. Aequum est ad me redeant, quae mea sunt. Plurimi enim ego illius viri omnia facio. Lamairio31 librario cum olim esse Lutetiae, dedi omnia, quae habebam Tileni32, quae nunc aliunde habere nequeo. Sunt autem mihi illa permagni. Nec edit nec reddit. Reddat.
Tuus toto animo
H. Grotius.