Excellentissime Domine,
Non multum agitur paribus ferme bellantium utrinque viribus. Putantur frater regius2 et comes Suessionensis3 habere XLm peditum, XIVm equitum. Rex4 praeterea VIIIm hominum ad sui custodiam. Roya recepta a comite Suessionensi. Dorlanum hostis obsidere dicitur. Comes Suessionensis saepe tentatus antehac, an cardinalis5 imperium pati posset, aperte respondit se ejus inimicitias malle quam in servitutem se dare. Tamen rem cardinalis obtinet rege tam prope admoto, ut vix quicquam nisi eo consulto agatur. Et creditur cardinalis fortunae suae, an et astrologorum, quibus multum tribuit, promissis fisus calida consilia cautis praelaturus.
Nuper cum marescallus Lafortius6 haud ita celeriter propellendas in hostem copias censeret, dixit rex sibi idem videri, sed non placere id consilium cardinali. Idem homini, qui a regina matre7 literas de pace tulerat, respondit, nihil ea de re actum iri, nisi ipsa prius in Gallia esset, quod per ludibrium dictum sit, an ut spe pacis eo trahatur, ubi in veterem custodiam recidat, diversa est interpretatio. Lafortio autem dixit rex de pace si quid sit, id se latere.
Angli legati8 perseverant non videre cardinalem, nequid dignitati regni decedat, eaque in re negant suum regem9 quicquam mutaturum.
Dux Vinariensis10 non longe a Gallasio11 in comitatu Burgundiae castra
414
habet. Auctique ibi sunt caesariani12 novem ex Silesia partim draconariorum, partim peditum cohortibus, quae regimenta vocant. Exspectantur a Gotzio13 tres aliae.In Italia quiescitur crediturque Parmensis14 honesta specie parendi jussis pontificiis15 ab armis abiturus.
In Valle Telina nihil fit palamque in Austriacam Domum reflectuntur Rhaetorum animi Gallici dominatus odio. Scribitur inde Marinum16 ire Constantinopolim.
Colmaria obsessa non est, tantum clausi fuerant exitus, ut tuto transirent Gallasiani exercitus impedimenta.
Cum nuper e ducis Bernhardi et principis Condaei17 castris Suedi milites in Picardiam ituri non longe Fontebellaqueo praetergrederentur, ortus rumor ridiculus reginam Suediae18 auxilium. regi Galliae XV millium ducere totam urbem pervaserat, ita ut multi ad eam videndam ad nos accurrerent.
Milereium19 valde objurgavit cardinalis, Bressaeus20 ruri latet. Inter fratrem regium comitemque Suessionensem magna amicitia cardinali non suspecta esse non potest.
Iubilaeus papae vim quidem suam hic habet, sed suppressa ejus bulla, propter illa verba ‘utrumque regem’, quae21 et in Guenettii22 mandatis posita dixi. Interim res eadem graves rixas inter archiepiscopum Parisiensem23, qui jure episcopali publicavit iubilaeum etiam in hoc Sancti Germani suburbio, et abbatem Sancti Germani excitavit24, qui est Metensis episcopus, regis natura frater25, id jus sibi vetere pontificum indulto vindicet. Qua de re edictum archiepiscopi mitto26.
Edidit Evortius Iolivetus27 poëma suum, quo regis Gustavi28 acta, ut potest, canit. Puto exemplum ad Tuam Sublimitatem aut misit aut missurus est. Petieram ab eo, ut scriptum, priusquam ederetur, ad Tuam Sublimitatem mitteretur; impetrare id ab eo editionem festinante non potui. Ego sicut sollicite mihi cavi
415
ob causas multas, ne ad edendum auctor adjutorve fierem, ita externi hominis in ros Suedicas studium non indignum suo praemio censeo.Quam de Parmensi modo posui conjecturam, ea plurimum firmatur rebus ejus ducis improsperis, quas literae circa finem Augusti scriptae nuntiant. Nam cum Rotofredi castellum, ut scripsi nuper29, obsidioni exemit agrum Placentinum ingressus Martinus Arrago30 - id factum die ejus mensis XV novi Cal. - sexcenti ferme, qui juxta agebant, Galli Parmensesque milites occisi sunt, capti CCCC cum impedimentis omnibus. Auctum, quod in eo loco erat, praesidium recenti milite; oppido castelli Sancti Johannis detracta moenia. Agros ibi non minus quam aliis in partibus tenente hoste dux Parmensis, ne Placentiae includeretur, metuens Parmam se recepit. Secutus eo Martinus Arrago, postquam Trebiam transiit, ad Padum se posuit, ubi in adversa ripa Cremona conspicitur, incendiis rapinisque terribilis. Ut cum eo suas copias conjungere possit Hispano militans cardinalis Trivultius31, pontem32 imposuit Pado, dum Alexandriae se tenet Leganesius33 exercitum in Bassiniana habens ibi34 quoque ad Padi transitum facilem ponte facto. Ex Paviae urbe amne Ticino in Padum demissa tormenta bellica et ingens Mortariae in oppido paratus pabuli cibique aliquid minantur35; quem locum suis conatibus destinent, incertum36 adhuc. Galli interim ad Bremum in agro Montiferratensi non sine agrestium damno quiescunt; Sabaudi37 miles in Pedemontana regione.
Vidi a Vienna literas 16 Augusti scriptas ab homine satis curioso. Ait placere consiliariis imperatoris38, ne Coloniam mittantur qui de pace acturi sunt, nisi Ratisbonensi conventu omnia, quae prius oportet, recte sint constituta. Multum conferri consilii inter Anglum39 et Polonum legatos40: illum vero ad Saxonem41 ire commendatum quae habet negotia. Proponi ab aulicis quibusdam, ut praeter Inferiorem Palatinatum ducis etiam Wirtembergensis42 - qui imperatori supplicaturus conditionesque ab eo accepturus Saxonis adventum et pro se preces exspectat - ditio, ubi morte possessoris vacaverit, detur principi Domus Pala-
416
tinae43 cum matrimonio filiae Caesaris44. Ad Saxonem missum esse ab Hispania quendam cum muneribus; gratum esse ei electori Hatzfeldii45, ut observatoris sibi appositi, conspectum. Et de Ognato46 Gallasium queri, quod pecunia et alimenta militi non adsint. A duce Brunsvicensi47 ad componenda, quae cum Domo Austriaca controversa habet, legatos exspectari Ratisbonae. Laborare caesarem, ut Sophin48 turbet per Tottam49, sed spe exigua.A Frisio50 quondam noto Sublimitati Tuae literas e Saxonia veteres accepi, quas mitto, tum quia veniunt ab eo, qui etsi, ut judico, hostis non est, apud hostes tamen vivit, tum quia scitu dignum est, quod de viro prudente scribit, qui pacem Pirnensem51 ita improbaverit, ut ob eam electoris se consiliis subduxerit.
Legatus Sabaudus52 ab aliquo tempore desiit Anglos invisere, haud dubie ut suspiciones communicatorum inter ipsos consiliorum vitentur.
Decimonono hujus mensis, ut ex Thuani53 literis disco, copiae cardinalis Valettae54 et ducis Bernhardi erant Monthavioni in Burgundiae finibus. Champlitae, qui locus inde tres leucas distat, Gallasius et dux Carolus55.
Deus, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitati et per eam regno Suedico fautor sit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius56.
Lutetiae, 16/26 Sept. 1636.
Molam frumentariam extra Corbiam Galli incenderunt et ajunt sperare se oppidi famem me vix credente, dum latus oppidi Hispanus assidet.
Literae ex Zelandia nos docent castra principis Arausionensis57 adhuc in agro Hollandiae Langestratensi haerere, infesta a peste.
Dunquercam ingressas naves XXVII, quae milites ferebant IVm CXLI, unde novae in Dorpium58 querelae, qui XXI optimas naves et mandata prohibendi habuerit.
417
D. Joachimium59 in Angliam missum, ut regi dicat non toleraturos Ordines novum harengarium vectigal.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.