eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2994. 1637 maart 18. Aan Willem de Groot1.

    Literas, mi frater, tuas 4 Martii datas2, jamnunc est quod accipio.

    Comes Suessionensis3, contra quem frater regius4, si quid regi5 displicens faciat, suam promisit operam et cui rex minas confiscationis intentat, quid facturus sit, incertum est. Multi putant eum in Batavos aut Novum castellum, quod Longavillani ducis6 est, cum regis permissu abiturum. Scripsit ad cardinalem7 se ex Hilarione monacho8 intellexisse benevolum ipsius cardinalis in se esse animum. Crediturum se rebus.

    Carmina9 cum voluptate legi. Vides, quo se ferant omnia.

    Sententia Cunaei10 de Seldeni libro11 quae fuerit, scire cupiam. Graswinckelii editionem12 exspectabimus. Faveo ejus laudibus et quem pro Venetis scripsit librum13 praedicare non desino.

    Quid de investitura ista Amelandica14 porro futurum sit, jucundum erit cognitu.

    Frater regius omnium rerum securus dat se saginae ventrique.

    163

    Rixa illa carrucarum nostros inter Anglosque15 amicitiam nostram non rupit. Vidi eos16. Nam meae erant vices. Videre me. Licestrio et causas exposui et easdem dixi a nostris prolatas in consilio Basiliensi17.

    Sandis18 quae habuit, scripsit ipse, sed ea ex colloquiis viri maximi fratris Pauli19 didicerat. Idem ad quaedam capita notas addidit jam egregias et defoecando lectorum judicio. Rogo legas.

    Petrus20 discat tum alia, quae opus est, tum parere iis, quibus omnia post Deum debet. Pessime fecit, quod hanc hyemem perdidit21. Volo Petrum mense Maio hic esse. Ubi titulum iurisconsulti sumserit, remittam eum, ut Hagae sit aliquamdiu.

    Cloppenburgii de foenore particulam22 vidi et inde ingenium id genus hominum et in me animum agnosco. Optime congruunt quae in Batavicis Institutionibus23 quaeque in Iure belli ac pacis24 scripsi. Non male Cujacius25 usuras ait licitas, foenus illicitum. Usuras esse repensationem ejus quod abest. Foenus lucrum ex pecunia praestita26. Quae adjeci in libro de Iure belli satis me a calumnia liberare debuerant. Sed plerique illorum hominum feneratores sunt maximi.

    In illo compendio ex pecunia duo sunt spectanda, primum ne justitia violetur, deinde ne caritas justitia violetur, si plus sumitur quam propter officium opus est et occasio alienae infelicitatis in quaestum vertitur. Caritas, si non ultro egentibus de copia nostra donamus sub specie mutui, non tantum usum temporarium, sed sortem ipsam, sub honesta mutui specie, quo minus doleat accepisse. Sed haec omnia quia neque optimas artes perdidicerunt neque spiritum dilectionis ut acciperent operam dederunt, nunquam intelligent.

    Emtio redituum longe aliud est quam usura. Tum vero quod naturalia et moralia non distinguunt, error est pernitiosus. Morum praecepta honesta sint per se, non omnia ex naturae etiam rectae dictatu debita. Itaque multa Deus praecepit in lege Mosis, plura in Evangelio optima, quae tamen, si naturam spectes, citra vitium omitti possunt; sic tamen, ut etiam citra praeceptum laudabiliter praestentur.

    Adduxi Iustini locum: τὸ ϰατὰ φύσιν βιοῦν οὔπω πεπιστευϰότος ἐστι27. Haec illi si ignorarent a magistris parum perspicacibus saepe factiosis decepti, paterer.

    164

    Sed quod insultant ultro eruditioribus, quod bene dicta calumniantur, id ostendit homines esse desperatae sanitatis: a quibus abesse quam longissime conducit animi εὐεστὼ quaerentibus.

    Salmasium28, ubi commodum erit, de Barnabae29 latina versione compella. Rumoribus, qui hic quotidiani de nostrorum aut victoria aut clade, nihil temere credo. Exspecto certos auctores. Nam et aula de nostris prosperrima credi vult: et monachorum iesuitarumque factio contraria omnia spargit. Itaque δεῖ ἐπέχειν.

    De matre30 minus recte esse doleo optoque meliora et patri31 ut, quae hactenus habet a Deo, bona perpetua ei sint.

    Res maris adeo apud vos curari negligenter, non ego solus, sed omnes, qui hic sunt, rerum periti mirantur.

    Vale, frater carissime.

    Tuus toto animo φιλαδελφώτατος
    H. Grotius.

    18 Martii 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 866. Gedeelt. vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 135. Antw. op no. 2978; tesamen met nos. 2981 en 2988 beantw. d. no. 3009.
    2 - Bedoeld is de brief van 3 maart, no. 2978.
    3 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    4 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - De Richelieu.
    8 - De capucijn Hilarion.
    9 - De gedichten van Rochus van den Honaert en van Johan van Foreest.
    10 - Petrus Cunaeus -van der Cun-, hoogleraar te Leiden; vgl. no. 2978, p. 129 n. 11.
    11 - John Selden; zie over hem en zijn Mare Clausum, V no. 2126, p. 515 nn. 7, 8 en 9.
    12 - Voor de uitgave van het manuscript van Dirck Graswinckel zie men VII no. 2588, p. 143 n. 2.
    13 - Theodori GraswinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta sive Venetorvm in se ac suos imperandi ivs. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem. Lugduni Batavorum, Ex Officinâ Abrahami Commelini. MDCXXXIV.
    14 - Voor de kwestie betreffende Ameland zie men no. 2928, p. 37 n. 12.
    15 - Het conflict was ontstaan over de vraag, welke koets voorrang had bij de ontvangst van Willem van Liere, gezant van de Republiek in Parijs; vgl. o.m. no. 2966.
    16 - John Scudamore en Robert Sidney, resp. Engels ordinarius en extra-ordinarius gezant te Parijs.
    17 - Het concilie van Bazel (1431-1449).
    18 - Sir Edwin Sandys; vgl. no. 2941, p. 65 n. 2.
    19 - Fra Paolo Sarpi; vgl. no. 2941, p. 65 n. 3.
    20 - Pieter de Groot, die om studieredenen in het vaderland verbleer.
    21 - De woorden ‘Petrus ... perdidit’ zijn aangevuld uit de Clavis Ep. Grotii.
    22 - Johannes Cloppenburg en zijn Onderwysinge van woeker, interessen, coop van renten, en allerley winsten van gelt met gelt. Amst. 1637; hij citeert Grotius' De Iure Belli in c. VIII.
    23 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd. Beschreven by Hugo de Groot. In s' Graven-Hage, By de Weduwe van Hillebrant Iacobsz. van Wou. 1631, III 10.
    24 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, ed. B.J.A. de Kanter-Van Hettinga Tromp, Lugd. Bat. MCMXXXIX, lib. II c. XII § XX.
    25 - Jacques Cujas (1522-1590), Frans rechtsgeleerde.
    26 - Zie J. Cujas, Opera (ed. 1623) II, p. 27.
    27 - Justinus, Ep. ad Zen. 2 (Migne. P.G. 6, kol. 1185); De Jure Belli ac Pacis, lib. I c. II § VI.
    28 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise -Salmasius-, hoogleraar te Leiden.
    29 - Over de zg. Brief van Barnabas zie men V, p. 132 n. 5.
    30 - Aeltgen Borre van Overschie.
    31 - Jan de Groot.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]