Gaudeo tandem post longas moras in manus tuas pervenisse Hymnum meum et eo transmissum quo eum destinaveram.2 Ea, quae laeva cecinit, ‘Tarpeio quae sedit culmine cornix’, parum moror. Si ‘bene est’ illa dicere non potuit, dicet nobis propediem cornix Batava καλω̂ς ἔσται.3 Felicius ille ad Augustum scripsit versus, cuius hoc esse creditur: ‘Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix’.4 Nota tibi est illa de regibus regumque filiis querela, quam toties in epistolis suis iterat
vates5 Teius6 arguto mistus Aristophani.7325
Illud operae precium refero quod regum inscriptionibus carminibus meis lucis aliquid ac dignitatis fenerem. Illos nempe imitor qui, ut melius vendant, solent principum vultus vili metallo induere.
Expectas ea quae in Sylvam Ducis scripsi.8 Sed dudum est quod exemplar miserim ad fratrem G. Grotium, per quem posthac statui ad te curare ea quae curanda habebo.9 Ad eundem etiam misi Nuptias peripateticas, quas scripsi in nuptias Gravii, consulis Amstelodamensis filii.10 In iis universam philosophiam novo more de amoribus disserentem audies. Non es, Groti doctissime, ex tristibus Diis aut eorum numero, quibus utendum mollibus malvis.11 Ideoque audeo ad te hosce ingenii mei lusus mittere, ut eorum lectione mordaces rerum adversarum memoria sollicitudines aliqua discutias. Suave etiam est emeritis arma tractare et senes decrepitos reficit crepundiorum conspectus. Talia et has Nuptias peripateticas esse puta, quas non scripsi Curiis et Fabritiis,12 sed iis quibus mollius et amoenius est ingenium. Non possum a me impetrare, ut semper et ubique gravis sim. Quod si ludus iste tibi non placuerit, ne lege aut cum legeris obliviscere aut [non] oblitus ignosce, ut utar verbis poetae Burdigalensis.13
Vale, vir amplissime, cum uxore et liberis,
Amplitudini tuae observantissimus,
C. Barlaeus.
E musaeo nostro, Lugduni Batavorum, XII Martis 1630.
Gratias tibi ago maximas, quod opera tua regis christianissimi aulam conscenderint Musae meae. Vellem et mihi occasiones subministrari de te tuisque bene merendi.
Adres: Amplissimo, clarissimo doctissimoque viro, domino Hugoni Grotio, Lutetiam.
In dorso schreef Grotius: ... Barlaeus.