eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4504. 1640 februari 4. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Gratias ago pro iis, quae didici ex epistola Excellentiae vestrae scripta fine anni, qui exiit2.

    67

    Quid Bannerius3 aut jam fecerit aut facturus sit, plurimum refert neque nos tantum, sed et Galli avide expetimus ejus rei notitiam. Forte occasiones quaeret accidendi hostium copias citra proelii justi aleam.

    Videtur mihi non desipere landgravia4, quae Gallis se illigare abnuit, priusquam de Suedica etiam societate certa sit. Pacem bonam optem sane. Gallis autem ea de re sollicitis affirmo nihil nostros facturos, dum manet fedus, nisi de consensu communi. Sicut quidam ad morbos suos externos potius quam indigenas advocant medicos, sic Galli quanquam de suis ingeniis non humiliter sentientes, Itali Mazarini ad pacis negotium usuri sunt opera. Norembergensis conventus nihil forte decreturus est, sed tamen indicia nobis suppeditabit, unde judicemus, quid de pace sperandum aut de bello metuendum sit.

    Princeps Palatinus Gustavus5 saepe ad nos venit hominesque ipsius. Eo est ingenio, eis virtutibus, ea cuncta honesta discendi aviditate, ut etiamsi tantis natalibus et reginae nostrae consanguinitate non ornaretur, dignus esset et amari et coli. Nunc cum illa tanta atque talia in eo concurrant, jus illi in me domumque meam plenissimum animo admodum volente concedo. Quod si illustrissimus ejus parens6 grata habet quae principi filio exhibeo obsequia, id mihi gloriosissimum putabo.

    Meas ego res et regni rectoribus7 et amicis non commendarem toties, nisi me gravis urgeret necessitas.

    Excellentiae vestrae omnis observantiae cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Februarii 1640.

    Notes



    1 - Gedeelt. copie Stockholm, RA., Salvii Saml. E 5266/14. Gedrukt Epist., p. 596. Antw. op no. 4463; vermoedelijk beantw. d. no. 4532 of 4547. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - No. 4463.
    3 - Johan Gustavsson Banér.
    4 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    5 - Karl Gustav (1622-1660), paltsgraaf van Zweibrücken, de latere Karel X, koning van Zweden.
    6 - Johann Kasimir, paltsgraaf van Zweibrücken.
    7 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna, Jacob Pontusson de la Gardie, Karl Karlsson Gyllenhielm, Axel Oxenstierna en Gabriel Bengtsson Oxenstierna.