182
Illustrissime domine,
Plurimum Excellentiae vestrae debeo pro iis, quae mihi nuntiat aut nuntiari facit; quae ut semper vestris rebus sint optima, precor.
Viximus hic legatus Polonicus2 et ego ea inter nos officiorum vicissitudine, quae conveniebat regnis in pace satis longa positis et ea vicinitate, ut amicitia mutua utrique genti utilis esse possit. Digrediens legatus me rogavit, ut efficerem, si possem, concedi principi Casimiro3 et ipsi literas tuti itineris per Pomeraniam et loca a nostris possessa. Dixi petendum hoc ab Excellentia vestra, quae illis in locis propinqua vicem regni Suedici fungeretur, me et desiderium hoc significandi et commendandi partes obiturum libenter. Rogavit autem, ut princeps Casimirus illis literis non aliter quam princeps Casimirus nominetur; in eo aucupenturne aliquid, quod in rem suam possint interpretari, an vero solius transitus commodum quaeratur, judicio atque arbitratui Excellentiae vestrae relinquo, cui et mea submitto omnia paratus, Illustrissime domine,
semper inservire Excellentiae vestrae
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Martii 1640.