eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4634. 1640 mei 5. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Plurimum debeo Excellentiae vestrae, quod me rerum, quae in istis partibus geruntur, ignarum non patitur. Multo cum gaudio discit haec aula res nostrorum prosperas, quales

    252

    nunc sunt quae sub imperio marescalli Bannerii2, Slangio3 et Coningsmarkio4 evenerunt.

    Non dubium est, quin Gallia quam vehementissime expetat productionem federis cum Suedia5 eamque ob rem vel maxime in Suediam it baro Rorteius6, qui multos mecum de eo sermones habuit. Si Suediae rectores7 non vident se sub exitum ejus federis pacem posse nancisci bonam ipsis, bonam et rei communi Europae, forte prorogabunt fedus additis novis quibusdam conditionibus. Inducias longas credo Galliae non displicituras; multa enim tenent de hoste capta. Suedia etiam per inducias, si non quae tenet omnia, at ea, quae maxime ipsi sunt necessaria, tenere posset atque aliquid pecuniae a Gallis pacisci ad alenda per inducias praesidia. Verum cum Lotharingiam Alsatiamque respicio et res imperatoris Hispanique satis validas, vix est, ut sperem, quod Galli optant posse obtineri, nisi major nostrorum felicitas et a Turca8 metus infringant satis adhuc feroces hostium animos.

    Illustrissimus dominus Camerarius9 quae ab Excellentia vestra accipit mihi sedulo significat, quo nomine utrique plurimum me obligatum profiteor.

    Deus Excellentiam vestram diu servet incolumem.

    Excellentiae vestrae perpetuo obstrictus
    observantiae nexu
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1640 Maii quinto.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 616. Antw. op no. 4596; vermoedelijk beantw. d. no. 4669. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - De Zweedse veldheer Erik Slange.
    4 - Hans Christoph, graaf van Königsmark, generaal in Zweedse dienst.
    5 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont Corps Dipl. t. VI. I, p. 207-209.
    6 - Claude de Salles, baron de Rorté, Frans diplomaat.
    7 - Zie voor hun namen no. 4461, n. 3.
    8 - Ibrahim, sultan der Ottomanen.
    9 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.