Illustrissime domine,
Magnae mihi voluptati fuere literae vestrae Excellentiae2 eo magis, quod vir in fastigio hoc constitutus non sis dedignatus denuo ad me scribere. Nempe quo favore complexus es praesentem, eundem etiam praestas absenti. Dolet interea, quod Excellentiae tuae hanc literarum molestiam imposueram et, quando considero gravissimas caussas, ob quas, quod optaveram, fieri non posset, subvereor, ne aliquanto si non impudentior saltem imprudentior visus sim; sed enim pro amore erga gentem nostram tuo, si quid peccatum, facile veniam dabis adolescentiae.
Quod ad studia mea, anno hoc in Batavia persistere animus est ac nunc quidem Amstelodami adhuc ago. Sed simulatque literas accepero a parente3, quibus probet illustrissimi cancellarii nostri4 consilium, ut me nobilissimis Sparriis5 addicam id unice poscentibus, Leidam me ad eos conferam, vere proximo cum iis in Gallias, si Deus vitam et valetudinem concesserit, profecturus.
Nudiusquartus Amstelodanum heroina coniunx6 vestrae Excellentiae adven(it) cumque ea locutus sum multis. Intelligo ex ipsa, quamprimum ubi literas commeatus, quas e Brabantia quotidie expectat, acceperit, in viam sese cum comitibus daturam.
366
Mitto orationem domini Weidenhemii7 eius, qui a studiis fuit generosi Krusii8. Ipsum intra mensem circiter Lutetiae se cum suo domino Krusio9 stiturum.
Quod saepe facio, hesterno die compellavi clarissimum Vossium10, qui impense petiit, ut suo nomine vestram Excellentiam salutarem plurimum. Me viri miseret, quem sic a mane ad vesperam civium studiosorum et peregrinantium compellationibus video distringi. Conqueritur hanc potissimum esse caussam, cur tam pauca praestare possit, probanda iis, quibus in literato orbe corculis esse datum est. Quaesivi, ecquid literarum cum meis iungere vellet; dixit se intra hanc hebdomadam epistolam misisse per Bartolinum Danum11, clarissimi inter philosophos Danos filium; tum autem se non neglecturum occasionem hanc per nobilissimam uxorem vestrae Excellentiae.
Vale, illustrissime domine.
Illustrissimae Dominationis vestrae devotissimus
H. Appelboomius.
Amstelodami, 2 Julii 1640.
Onder aan de brief (met andere hand): Litterae H. Appelbomii d'A.o 1639-164512.