Nobilissime domine,
Video adhuc parum certas esse res civitatis vestrae cum Poloniae rege, ego autem pergo ea vobis optare quae erunt utilissima2.
Miror illud de Wilna3. Cosaccus et quidem pontificius peccavit. Rei fiunt qui Calvinum probant. Hoc est, quod Graeci dicebant, coquum peccasse, vapulare tibicinem4. Multum eminuit hactenus Polonia super gentes caeteras intacta sacrorum libertate, multum supra regna omnia felici mixtura principatus cum libertate. Austriacae domus, quae in vestram innupsit5, alii sunt mores, aliae regnandi viae6. Tum vero continuatum in una
377
familia regnum causas sane justas habuit, sed non stant exempla, ubi incipiunt. Exspectabimus, quid pariturus sit conventus vester Polonicus, quid Prussicus, quid Toruni amburbialia.Nos bonam spem habemus de obsidione urbis Atrebatum, praesertim cum multum commeatus in castra invectum sit. De obsidione Taurinorum urbis sumus solliciti.
Bannerius7 videtur in Bohemiam reverti; Longavillanus8 ad Rhenum.
Batavi terra nihil agunt. Mari valde eorum res acciduntur a Dunquercanis, qui naves eorum bellicas cepere tres apud Orcadas, quarta, ne caperetur, ab ipsis exusta est Batavis9.
Vale, vir nobilissime, et bene vale10 in florente patria.
Nobilitati vestrae ad omnia officia
paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, VII Julii novi calendarii anno MDCXL.
Eruptio ex urbe Atrebatum facta feliciter repressa est pecuniaeque vis magna missa in castra et exercitus obsidentium augetur.