Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,
Miserrimus iam est status evangelicorum in Polonia. Post rigidum enim illud decretum de demoliendo templo Vilnensi omnia tristia, omnia plena sunt metus. In supplementum decreti regii episcopus Vilnensis2 septem moniales absolutione perjurii promissa jurare coegit concionatores evangelicos authores turbarum Vilnensium fuisse. Ita hi coacti sunt Vilna excedere. Princeps Radzivilius3 IX millia hominum - ut quidam affirmant - prope Vilnam in castris suis habet demolitionem templi prohibiturus. Econtra episcopus Vilnensis cum quibusdam magnatibus Lithuanicis aliquot millia militum collegerunt executionem decreti regii vi armata promoturi. Deus pacis, Deus concordiae intestinum bellum, quod hae turbae minari videntur, clementissime avertat.
Ab externo hoste nihil jam habemus periculi. Nam Turca4, qui longe lateque Poloniae terrorem intulerat, exercitum suum Babiloniam versus misit ab obsidione regis Persarum5 illam liberaturus.
Deus Excellentiam vestram diu sospitem incolumemque velit.
Dabam currente calamo Dantisci, XVI Aug. A.o MDCXL.
Excellentiae vestrae obsequentissimus
Iasky m.p.
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino, domino Hugoni Grotio, regni Sueciae consiliario et ad regem christianissimum legato, domino observandissimo. Parisiis.
In dorso schreef Grotius: 16 Aug. 1640 Iasky.
En boven aan de brief: Rec. 18 Sep.