eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4781. 1640 augustus 13. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Valde me juvat ea intelligere, quae de obsidione Taurinensi et Atrebatensi scribis2, et de hac quidem, quanquam tu certiora scire possis, hoc tamen addam quosdam hic Ant-

    451

    verpia accepisse litteras testantes totam jam se spem de liberanda ea urbe abjicere, cum Antverpiae in veteri coquina cerevisiae evenerit, ut feles aliquot parvulae a gliribus sint comesae; itaque jam impletum videri oraculum, quod portae Atrebatensi est insculptum3. Hoc quamvis fabulosum videri possit, tamen vel excitandi risus causa non praetereundum duxi.

    Interea, cum sciam senatorem Reygersbergium4 jam ruri esse neque ad te scripturum, adjiciam et illud principem5 cum aliquot diebus munitionibus ad Geldriam extruendis operam dedisset, tandem nimia aquarum vi fuisse impeditum, quominus urbem circumvallaret, atque ita ab obsidione rejectum; ajunt quidam marchionem Ledae6 cum decem millibus haud ita longe ab ista urbe abfuisse, praesidium vero in urbe sex circiter millium atque ideo principem se in tantum discrimen dare noluisse. Illud constat, cum nostrae reducerentur copiae, hostem in ultimos milites impressionem fecisse, centum et amplius cecidisse, duos turmarum ductores cepisse, qui jam redemtionis pretio persoluto ad nos redierunt. Nunc princeps ad Renobercam est et rursus naves aliquot Neomagium evocasse dicitur, ita ut jam omnibus nova in Brabantiam aut Flandriam expeditio in ore sit. Mihi credibile vix fit, ut post bellum tribus locis infeliciter illatum hoc anno magni aliquid ex his partibus sperari debeat, sed Gallica arma, qua fieri potest, nobis juvanda sunt.

    Illud sane pessimi exempli est, quod naves novem, quae in Norvegiae portu in onerandis lignis erant occupatae, a Duynkerkanis inde extractae sunt et intra praesidia deductae forent - scis enim eas non solere armari -, nisi aliquot e nostratibus navibus obviam factae eas hosti eripuissent captis insuper sexaginta Dunkerkanis, quos inibi repererunt. Rex Daniae id eo pacto excusare fertur, quod dicat nostros aliquando ex suis portibus Dunkerkanos extraxisse, sed id an verum sit, nescio. Tum et hoc minus placet, quod Anglica navis ante portum Hellevoetiacum in anchoris constituta, vicethalasso nostro7 ausa fuerit interdicere, ne se praesente insignia Batavica explicaret, cui tamen mandato, ut insolito et plane insolenti, paritum non est neque contra tetendit Anglus, cui satis fuit verbis hoc quidem tempore intentionem suam testari, forte et factis ubi melior se dederit occasio, non abstenturus.

    Jam nunc audio praeter octo priores, duas praeterea naves Indicas8 feliciter appulisse, ita ut jam ejus Societatis res optimo sint loco, quod tibi gratum fore scio.

    Ad alia ut veniam, ego perendie Amstelodamum cogito ibique de editione tuorum Annotatorum9 agam cum Blaviis10 et te de omnibus proxime, ut spero, reddam certiorem.

    Prodierunt his diebus orationes Cunaei et consilium illud de postliminio apud amicum communem11, quibus subjunctum est tuum in Cunaeum carmen, item senatoris

    452

    Foresti, Staecmanni Frisii, Salmasii, itemque meum et filii Petri non repetitis eorum laboribus, qui post orationem Vorstii12 legi possunt.

    Plura jam non addam, nisi quod uxor tua13 se itineri parat et quod Didericus14 jam, ut spero, recte Casseliam pervenerit; ita sperare nos litterae Minda ad nos datae jubent.

    Deus optimus maximus te diu nobis et reipublicae christianae ac litterariae servet incolumem.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae Comitis, XIII Augusti 1640.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Aug.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4768; beantw. d. no. 4802.
    2 - No. 4768.
    3 - Vgl. Tallemant des Réaux, Historiettes (ed. A. Adam), II, p. 556: ‘Quand les rats prendront les chats, Les François prendront Arras’. Een enigszins andere tekst in Mémoires de Montglat, p. 284.
    4 - Grotius' zwager Nicolaes van Reigersberch, raadsheer in de Hoge Raad.
    5 - Frederik Hendrik.
    6 - Guillaume Bette, markies van Lede.
    7 - Witte Cornelisz. de With.
    8 - De Petten en de Nassouw van de kamer van Amsterdam waren op 1 februari 1640 uit Batavia vertrokken. Zie voor de namen van de overige acht schepen no. 4748, n. 12.
    9 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse no. 1135.
    10 - De Amsterdamse drukkers-uitgevers dr. Johan en Cornelis Blaeu.
    11 - Viri Cl. Petri Cvnæi J.C. Orationes Varii Argumenti. Accedit Præter alias ejusdem Dissertationes Consilium in causa Postliminii. Lugduni Batavorum Ex Officina Isaaci Commelini, Anno MDCXL. Op p. [309-311] staan gedichten van Grotius (‘Ille tribus linguis...’; Ter Meulen-Diermanse no. 292), Johan van Foreest, Willem Staeckmans, Claude de Saumaise, Willem de Groot en Pieter de Groot. Petrus Cunaeus was op 2 december 1638 overleden; zijn zoon Johannes Cunaeus heeft de uitgave bezorgd.
    12 - De lijkrede op Cunaeus werd op 6 december 1638 gehouden door Adolf Vorstius, prorector van de Leidse universiteit: Oratio funebris recitata in exsequiis Viri incomparabilis, D. Petri Cunæi, opgenomen in de Cunæi Orationes, p. 283vv.
    13 - Maria van Reigersberch vertoefde in het vaderland.
    14 - Grotius' jongste zoon Diederik was op weg naar het leger van de Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.