Illustrissime domine,
Sicut quietem fesso laboribus non invideo, ita graviter sim doliturus, si mihi in perferendo hoc onere Excellentiae vestrae collegium et, quae saepe utilissima expertus sum, consilia subtrahantur. Quare velim ita rem temperari, ut neque gravis aetas supra modum oneretur neque rerum peritia, quantam ista aetas attulit, Suediae rebus substrahatur2.
De Britannicis rebus inter spem metumque incerti haerebimus, donec appareat, quem exitum habiturus sit Angliae conventus parlamentarius. Quin is pacem cum Scotis optaturus sit, dubitari non potest; sed an ea talis reperiri possit quae regiam auctoritatem non nimis laedat quaeque per exemplum Angliae episcopis periculosa non sit, dubitari potest. Interim Scotorum arma propius propiusque ad Londinium, ut hic audimus, accedentia efficient, ut in eodem illo parlamento liberiores sint Anglorum voces.
Palatinus elector3 ut aliquid efficere possit apud regem Daniae, metuo. Est enim ille rex impense privatis suis rebus studens et ob id Austriacas gratias captans; nunc vero etiam filii morte4 efferatior.
Imperator pacem, ut puto, non vult, nisi forte talem, qua Gallos a Suedis dividat; qua in spe alitur, quamdiu pendet incerta foederis inter duo ista regna duratio. Principes, quorum terrae ab amicis non minus quam ab hostibus vastantur, quin pacem desiderent, dubitationem non recipit.
Ad Visurgim nihil magni actum iri arbitror. Totum studium in quaerendis locis et commode agendam hyemem positum erit. Id vero sine damno Coloniensis electoris5 videtur non abiturum. Diligenter nobis inquirendum erit, Ratisbonae acturi sint illi a Lunaeburgico6 et ab Hassica7. Videtur imperator in id laboraturus, ut principes imperii sibi reconciliet, pontifice autem utatur ad Gallum inflectendum, Daniae vero rege apud Suedos.
Hofhemum a Rosa8 captum hic dicitur, alia loca expilata, caesi hostium aliquot.
593
Fama etiam est chartas non exigui momenti cum D. Nicodemio9 captas. Longavillanus10 huc venit, ut hyemem hic agat. Ego ut copiae Gallicae in Germania crescant, laborabo.Catalanorum sexagies mille in armis esse dicuntur. Hispani contra eos ire tribus exercitibus. Captae vero a Catalanis naves longae Hispanorum aliquot. Vulgi hic facile credentis, quae cupit, rumores jam paria de Arragonibus, deinde et de Neapolitanis et Mediolanensibus augurantur. Ego puto odia in Hispanos non deesse, sed vires. Catalanos adjuvat situs ad mare et a Gallia non longe. Iamque eo provecti sunt, unde tutus recessus non datur. Forte et illi aliquando fient praepotentes Ordines.
Multae per Italiam universitates scholasticae pro Lucensibus contra interdictum11 responderunt. Taurini per legatos suos12 in Genua positi veniam a vidua principe13 exorarunt. In ea urbe est nunc Mazarinus ad pacem bene constituendam.
Quae cum Batavis in Suedia acta sunt, ad res maris pertinent omnia.
In Polonia multa video esse dissidiorum semina, quae eos a nobis metui vetent. Suspectae enim sunt Austriacorum molitiones ad firmandam domum nunc regnatricem cum damno libertatis, suspecta vectigalia, suspecti sacerdotes. Audimus Hohentwilae praefectum14 et praesidium sacramentum dixisse Galliae Erlachio15 id agente, ut multos habeat suarum actionum imitatores.
Cardinalis Riceliacus in urbe sui nominis ab se structa vult scientias artesque omnes doceri sermone Gallico16.
Deus Excellentiae vestrae det omnia felicissima.
Excellentiae vestrae ad obsequia paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Novembris17 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Onder aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 8/15 Novemb. 1640.