Illustrissime domine,
Accepi literas Excellentiae vestrae datas 6 Novembris2 et simul illas, quae cognatum3 commendant. Is ipse et quotquot mihi unquam ab Excellentia vestra commendabuntur, invenient me paratissimum ad omnia officia, quae a me proficisci possunt.
De Italicis rebus nihildum certi perspicimus. Sed videntur res ibi ad pacem se vertere. Papae tamen et legato Gallico, qui Romae est4, adeo nondum bene convenit, ut mutuae5 exerceantur caedes. Is qui Neapolitanum regnum rexit6 et nunc praeerit exercitui Hispanico ad Rheni superiora, pro sex millibus, quae sperabat, aegre tria reperiet. Pars enim caesa est, pars diffluxit egestate stipendiorum. Etiam Rhaetis pensiones suae promissae ab Hispano, non persolvuntur. Id plebs aegre fert. Primores dum privata sectantur commoda, publica incommoda dissimulant.
De Catalanis varia est judicatio. Multum quidem provecta sunt inter Catalanos Hispanosque alios odia. Sed metuitur, ne Hispanus ille cardinalis7 a rege Hispaniae ad eos missus dissimulando, concedendo, pollicendo ad obsequium eos reducat aut eos discordes atque inter se suspectos faciat.
De Britannicis rebus quid augurandum sit, ex parlamento Anglico discemus.
Ego regem heri conveni et peractis multis gratulationibus oravi, ut vi majore arma in Germaniam vertat, ne a nostris, in quos tantae hostium concursant copiae, damnum aliquod accipiatur insanabile. Rex id se agere dicit. Urget autem, ut certus fiat, quid futurum sit de federe8. Tempus esse, ut id norit atque ex eo consilia capiat.
618
Non caret ratione sollicitudo Excellentiae vestrae, ne Lunaeburgicus et Hassica9 a nobis abstrahantur.
Consilium electoris Palatini10 improbare non possum eundi ad Daniae regem praetentato tamen ejus regis animo, ne iter sine fructu susceptum dedecoris aliquid adferat. Dixi idem D. Paullio11, qui de ea re egit mecum. Is heri etiam cum rege ac ministris regiis ea de re locutus est. Arbitror ipsis non displiciturum quod sibi proposuit elector.
Dicitur Arnimius12 in Prussia considere. Suedi nostri satis habent negotiorum. Bellum illis apertum est cum domo Austriaca potentissima, cum Saxone13, cum Brandenburgico14 aliisque illarum partium; cum rege Poloniae perpetua belli causa; cum Dano simultas facile in bellum eruptura. Reginae viduae15 abitus et quae vix unquam absunt ab interregnis, potentium familiarum inter se aemulatus, tum vero alii pacis, alii belli cupidiores, ut malum grande regno non minentur, multum tamen addunt ad curas. D. Thuillerius16 auctoritatem in hac aula habet. Is apud Venetos cum esset, nihil Batavis in iis, quos poscunt honoribus, gratificari voluit.
Deus Excellentiae vestrae semper faveat.
Excellentiae vestrae perpetua observantia
devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, XVII Novembris MDCXL.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.