Illustrissime domine,
Quo propius accedit tempus, cum vestra Excellentia oneri tam diu in multis molestiis fortiter sustentato semet exemptura est2, hoc gravius commoveor, quod videam me cariturum tanto adjutore. Sed cum nostra commoda in amicorum incommodis quaerere etiam philosophorum regulae vetent, nolo invidere debitam tot laboribus quietem.
650
Cognatum, de quo agunt literae Excellentiae vestrae3, nondum vidi; ubi venerit, nihil ei deerit, quod quidem meae sit facultatis, neque item aliis, quos Excellentia vestra unquam mihi commendatura est.
In Italia quiescunt arma. Pax aut est aut fit. Papae quoque et regis Galliae concordia restituta est. Tullensis episcopatus4, qui in controversia erat, collatus ex utriusque consensu. Legatus Romae5, nuntius hinc6, ut minus grati, auferentur.
In Catalanis sane incerta adhuc omnia metuuntque multi hic, ne idem ibi sit eventus, qui Leodii, ubi prostrata jacet pars illa, quae Gallicis consiliis se accommodaverat; qua de causa rex Galliae commercio Leodienses interdixit.
Anglicanae res eo magis me sollicitum habent, quod vix quicquam certi hic de iis cognoscimus. Sed videtur ibi gliscere et odium in pontificios et invidentia adversus ecclesiasticos et ex Scotico exemplo studium muniendae aut augendae libertatis. Ea re fiet, ut aut Anglis se interponentibus opimiores conditiones adipiscantur Scoti aut, si bellum manet, geratur ab Anglis languidius. Quod si rex parlamenti sui consiliis eo adduci possit, ut a Scotis arma in externos vertat, posset inde pax exoriri, melior Germaniae rebus, quam si seorsim Gallia, seorsim Suedia ad pactiones cum caesare veniant. Nam de foedere inter Suediam Galliamque7 res adhuc incerta est neque convenit aut de novis conditionibus aut de explicatione veterum.
Iterum de utenda Daniae regis opera locutus est mecum Paulius8. Dixi nihil in eo esse, quod Suediae displiciturum sit. Siquid aequi obtineatur, gavisuram Suediam ob res amici principis meliore in loco positas; sin, quod jam saepe evenit, in vanum cadant ista tentamina, apud principes Germaniae aliquid inde invidiae in imperatorem Bavarumque9 redundaturum.
Video late distendi caesarianas copias per Sueviam, Franconiam, Wetteraviam ad loca vicina Batavis. In ita sparsos forte aliqua Bannerio10 se dabit occasio. Fridbergam interim Glenii11 machinis audimus verberari. Calcariae bene prospectum gaudeo. Sed extra eam tenues sunt Hassorum copiae. Poterunt Batavi imitari artem Hispanorum et, si res urgeat, dare utendum militem, qui ad tempus sacramento Hassico se devinciat.
Deo sit gratia quod falsus deprehenditur rumor iste de regina nostra12 sparsus. Spero non minus vanum fore et alterum de dissidiis per Suediam. Miratus sum saepe in pupillari reginae aetate quinque rectores13 et inter se et cum aliis familiis praepotentibus eo vivere temperamento, ut etiam siqua sit simultas, eadem tamen non appareat neque subditos in partes trahat. Faxit id diuturnum Deus, donec regina dignum se conjugium reperiat.
Princeps Casimirus14 copias habet sub electoris Brandenburgici15 nomine non probante id nobilitate Polonica, quae suae tantum quieti consulens metuit implicari externis negotiis. Cum vero et rex Poloniae ob religionis dissidia, praeterea et idem rex et elector Brandenburgicus ex causa vectigalium populis suis utantur minus obsequentibus neque hujus aperta neque illius personam sibi induentia arma multum terrere Suedos debent, ita
651
tamen ut adversus subita intensior cura tum pro Pomeraniae, tum pro Livoniae tutela perutilis sit futura.A Constantinopoli discimus exspectari ibi reditum classis ab Euxino mari; structum iri naves novas; Persicam pacem incertam; de legato mogoris16 et de altero legato a Polonis intercepto17 eadem, quae scripsi antehac18.
Propinqui ejus Plantae, qui a Planta altero occisus nuper fuit19, instant, ut de ea re jus reddatur. Apparet autem apud Rhaetos sopitas factiones facile reviviscere. Apud Helvetios quoque multa sunt dissidia, ut inter Suitzam et Ensidilam aliaque.
Intelligimus regem Hispaniae haerere adhuc Madritii, sed exercitum habere apud Caesaraugustam; intrasse Gallorum cohortes in Catalaniam acceptis obsidibus novem.
Dux Carolus20 in Treverico est, etiam Lucemburgico agro gravis. Peronae de permutatione captivorum agitur.
Deus, Excellentiae vestrae faveat.
Excellentiae vestrae semper observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Decembris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.