Illustrissime domine,
Ego plane ita censeo ad pacem plurimum nos profecturos fuisse, si pridem in Bavariam, quae via ad Austriam est, bellum illatum esset, quod semper Gallos impedivisse saepe conquestus apud me est dux Bernhardus2. Cum in foedere nostro cum Gallis3 convenit, ne induciae longiores fierent, nisi ex consensu communi, puto spectata loca omnia, non solam Germaniam, ubi nullum nomine auspiciisque Galliae bellum gerebatur, cum primum Wismariae de federe actum est. Praeterea causa belli per tot loca sparsi una est obsistere Austriacae magnitudini et, siqua in parte quiescatur, hostium inde abductae vires alibi occupatos premunt; quod antehac Italicis induciis patuit. De pecunia etiam post Chavigniacum4 rex mihi negavit augeri eam posse, cum tamen et Batavi in postremo federe5 plusquam ante, et praeter fedus hoc anno pecunias acceperint, quantum eventu patuit, ut nihil agerent. Dicunt autem mihi affines ipsi D. Bulionii6 regem anno, qui venit,
623
percepturum CXL milliones, et quae ego antehac scripseram7 de spe obtinendae pecuniae majoris, habebam ex hominibus fidis, qui mihi id ex Bulionii ipsius ore significaverant. Cur autem Galli nunc adeo festinent tam apud Suedos quam apud Batavos, ut de federe certi sint, de eo quid judicem scripsi antehac8.De legatis mos hic est semper servatus, ut qui posterior venit, alteri per aliquem praecipuum suae familiae suum indicet adventum, tum qui hic prior fuit ad eum de suis aliquem remittit et tempus accipit, quo eum, qui advenit, eat visum; ita inquam inter legatos usurpatur regios, quibus Veneti equari volunt. De Batavis varie usurpatum est, nam Batavi, qui posteriores venerant, ad Danos legatos misere: et priores ivere ad Danos. Comes Licestrius9, quia in Batavis centuriam habet, cum ad ipsum misisset Batavus10, misit et ipse et prior ad eum ivit. Quod ego tunc secutus sum, ne quid crederer dare meorum malorum memoriae, quanquam videbam rem hanc spectare ad exemplum, quod et evenit. Nam exinde legati Ethruscus11, Sabaudus12, Genuensis13 eundem sibi honorem exhiberi voluere, qui exhibitus Batavis fuerat, quibus sese minores esse pernegant. Atque ita omne nobis cum ipsis colloquium fuit intercisum, non sine et nostro et ipsorum incommodo. Sed de significatione facienda ab eo, qui posterior venit, nunquam dubitatum est. Meminerit autem Excellentia vestra Gallos semper auctores esse aliis, ut quam plurimum cedant Batavis, ipsos idem non facere, nam neque ad Batavos ire voluit Gallicus apud Venetos legatus14 neque ei dare Excellentiae nomen.
Excellentiae vestrae omni observantia
devinctissimus
H. Grotius.
Maneo Lutetiae 7/17 Novembris 1640.