Excellentissime et illustrissime domine.
Tres eremitae dicti, qui Vindocinensem ducem testimonio suo asperserant,2 subiecti fuere quaestioni. Post quaestionem unus interiit. Quid in quaestione dixerint, clam habetur. Fama autem est ducem Vindocinensem, ut a rege iussus est, venturum huc, quod credat nullum pondus in se habere debere dicta hominum iam ante ob alia crimina infamium. Ego tamen dubito, ob metum carceris. Comes Suessionensis, cuius causa a ducis Vindocinensis causa separata est, sed cum duce Valetta3 connexa esse dicitur, purgare se vult parlamento, dummodo extra vincula sinatur causam dicere. Rex autem vult, ut sine ulla stipulatione se regis arbitrio permittat, iamque civitas Sedanensis interdicta est ab omni Galliae commercio, quo magis dux Bullionius terreatur a receptando comite Suessionensi. In re tam perplexa dux Bullionius uxorem suam4 Hagam misit ad exquirendum principis Arausionensis consilium. Praefectura domus regiae, qua fungitur comes Suessionensis, destinatur duci Anguiano,5 principis Condaei filio Breszaeam ducenti; ex quo matrimonio si quis nascetur filius,6 eum dicitur cardinalis rerum suarum haeredem facere et in suum nomen adoptare velle.
Beverwaertius7 post longas moras ad regem admissus celeri itinere in Batavos proficiscitur rediturus, ut sperat, cum promissione perscripta de his, quae hoc anno agenda erunt, qualem rex verbis minus fidens desiderat.
Non praeses tantum Memmius, Davausii frater, sed et uxor eius8 iussa hinc in rus longinquum ire. Causa huius mali et ipsi et Baliolo et Gondiaco9 amicitia cum Suessionensi comite.
In Italia quiescitur adhuc. Catalaniae rebus ut et Portugalliae timetur. Cardinalis Riceliacus rogatus a Batavis, an ad Catalanos et Portugallenses mittere deberent, dixit regi id non ex usu videri,10 forte quod nolit cognosci res illas, quales sunt, id est fama minores.
Audimus legatos Hassicos et Lunaeburgicos11 sua mandata exponere noluisse apud eos, quibus imperator id negotium dederat, sed audiri velle ab ipso imperatore aut in pleno conven-
72
tu. Id hic placet. Parantur autem hic pecuniae, quae distribuantur Ratisbonae, si sint qui velint accipere.Deus, etc.
Lutetiae, XXIV Ianuarii/XII Februarii [sic] MDCXLI.
Sedani augentur munitiones et praesidia. Rex ipse fungitur munere praefecti aulae suae voluitque, ne quis a comite Suessionensi codicillos dignitatum impetret; vult, ut qui relegati sunt praesides sua munera abdicent exercenda ab aliis potestate temporaria tantum.
Fama est Rupellae esse quosdam a Portugallia missos;12 duos autem Sabaudos principes id agere, ut neutrarum sint partium. Ad oram Americae Testudinum insula Gallorum armis ab Anglis recepta; Angli etiam altera illis in locis insula Alanea per indigenas eiecti.13 In Turcico imperio strangulatus Rhodi Chatim Guira,14 olim Tartarorum Precopensium rex, hoc crimine, quod sultano hoc sine liberis moriente15 sibi regnum deberi dixerit. Arx quaedam non longe a Bagdato principis Arabis Persae faventis a bassa Bagdatano armis occupata est.16
Catalani extra Barcinonem munimenta faciunt. Beverwaertius regem salutavit capite nudo.
Cum ex D. Salvio17 intellexissem, quo in loco essent disputationes de federe, edocui Heufdium,18 ut is animum Chavigniaci19 pertentaret; is cum cardinali aget. Spero eam, quae iam debetur, pecuniam illico perventuram in manus D. Salvii. Ostendi enim iussi;20 si aliter ageretur, id etiam ad faciendum fedus impedimento fore. Puto autem hos homines potius daturos augmentum pecuniae in posterum, quale poscitur, quam societatem inituros in tres annos tantum. Brevi certiora perscribam. Multum nostris rebus nocet, quod Galli credunt Suedos ipsorum societate carere non posse.
Veneti legati duo sunt Constantinopoli.21 Unus ex Transylvania,22 alius ex Perside23 exspectatur.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Persecutiones cardinalis contra Vindocinensem ducem et Suess[i]onensem comitem eiusve asseclas. Varia nova ex Americae et Asiae regionibus. Hollandicus legatus nudo capite regem salutavit, quum legati Catalaunici tecto.