Illustris domine,
Optandum multis de causis fuerat mansisse in libertate Catalanos. Nunc quando aliter Gallis visum est, id nobis gaudii restat, quod negotium illis locis non leve distracturum2 est Hispaniae vires. Novi Portugalliae regis initia caeterum non spernenda hoc habent adversi, quod et frater eius3 in Germania et mari legati, qui Romam quique ad Venetos ibant,4 capti sunt; quibus tamen periculum nullum prospicio ob tot Castellanos ipsamque praefectam ante-
151
hac Portugalliae,5 qui in Portugallorum sunt manu. Romae quomodo futurum sit, ut excipiatur is, qui alterius capti in locum eo ivit legatus, operae erit pretium scire. Pericula in rerum talium principiis sunt maxima ideoque bis dat talibus qui cito dat, quod velim cogitare non Batavos tantum, sed et Gallos.De Dania quid dicam, nescio. Videntur multa esse, quae Suedis spem facere possint bonorum ibi successuum: Batavi damni sensu, quae res apud illos unice valet, incensi; imperator Dano non unam ob causam infensus; Polonia intus discors, extra bellum metuens, legato Tartariae in Polonia, Polonico apud Turcas retento.6 Movet me etiam nonnihil pendens de federe inter Suediam Galliamque negotium.7
Magni in Gallia viri optant electoris Brandenburgici cum regina nostra matrimonium8 eiusque voti sui causas adferunt non improbabiles. Exspectemus, si quid in ultimo conventu Holmiae9 sit actum, quo ad futuri praesagia instruamur. Multum mirabor, si imperator implicatis adeo Hispaniae rebus perstat in sua duritie neque pacem Pragensem10 ex temporum usu extendit aut mitigat.
Si potuisset Bannerius in Bavariam penetrare - quod an Galli voluerint, nescio - ac deinde longius in Austriam, credibile est aliquos11 ibi motus exsistere potuisse rebus nostris secundos. Nunc ad Bohemiam arma eius magis spectare videntur. Meiningam adhuc obsideri audimus pararique etiam ab Ossenvillio12 Offenburgi obsidionem, sed metui, ne ex vicinis hostium praesidiis ad id prohibendum concursus fiat. Erlachius13 miris modis hic retinetur.
Valde optant regni huius primores, cordi ut sint Batavis res Hassicae auguranturque futurum, ut nimia illa formido imperatorem ulla in re offendendi male aliquando illis cedat.
Regina Angliae multa facit populariter, sed, quantum video, longe aliae sunt illic regis, aliae ordinum voluntates. Res autem nuptialis14 promovetur quidem, sed vereor ne de mittenda ad Batavos sponsa et super federe cum Batavis incidant controversiae. Utinam illud de principis electoris Palatini15 itinere procedat. Est enim res ἐν αὐτῷ τῷ καιρῷ.
De Straffordio16 bene hic loquuntur Angli, etiam legatus;17 sic et de Windebanckio et custode sigillorum.18 Plures inimicos habet archiepiscopus.19 Mora longa pro ipso est. Solent enim
152
plebis animi facile satiari qualicunque eorum, quos vexandos susceperunt, poena atque ita defervescere. Caeterum quantum ex eorum, qui res istas intelligunt, sermonibus percipere possum, episcopi per Angliam et in ecclesia et in parlamento manebuntque eruntque pro regula posthac Elisabethae tempora.Princeps Thomas quanquam acceptis a Gallia pecuniis dicitur ire Ticinum ac exercitum, quem ipse regat, accipere ab Hispano. Helvetii a Gallis Constantiae obsidionem metuunt. Pontificii velint fedus iniri suae gentis de ea urbe propugnanda, si id eveniat. Protestantes suspectas et ipsi habent crescentes in illis locis opes Galliae, sed tamen arma Gallis opponere20 non adducuntur. Conventus multos seorsim habent Helvetiorum et pontificii et protestantes. In iis vero more suo movent multum, promovent nihil.
Venetis Galli spem ostendunt de parte ditionis Mediolanensis. Sed cauti homines escam hanc mordere nolunt sueti aliorum bellis suam firmare pacem. Papae et cum Hispano et cum Gallo bene iam convenit.
Deus ill. Dom. vestram omnesque ei caros perpetuum servet.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, IX Martii MDCXLI.
Dux Lotharingus21 iam in urbe est, bene exceptus a cardinali. Adfert regi bis mille equites, pedites ter mille, sed tribuni quidam eum deseruere. Magna munera mittuntur ad Cantecroiam.22 Venit iam Rupellam e Portugallia legatus.23
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae, 6/16 Martii.