180
Excellentissime et illustrissime domine,
Et ex Longovillani ducis et ex aliorum congruentibus inter se sermonibus cognosco sollicitam esse hanc aulam de Suedico federe,2 non sine paenitentia tracti tam diu negotii et retentae eius quae debebatur pecuniae. Itaque existimo eos ad conditiones nostras venturos. Caeterum, quod saepe scripsi, pro certo etiamnunc habeo eos, qui res hic digito temperant, nullam omnino velle pacem. Mire enim illorum et securitati et gloriae et utilitatibus servit bellum et nunc hoc magis, quod res multae etiam super vota ipsis succedunt: Catalania et dux Lotharingus3 additi Gallicis partibus; legati Portugallici4 iam ad urbem; Petrus Leo Hispanus et Enckefortius5 iam missi ad locum constitutum inter Peronam et Cameracum, ut ibi cum marchione Ievrio aliisque Gallis6 Hispanorum captivis commutentur.
Apud Helvetios7 sermones quidem sunt de adsciscendis in corpus societatis Helveticae Geneva et Constantia, sed magis inter se discordant Helvetii, quam ut in talis momenti re convenire possint; tum vero Galli id omnibus modis impedient. Apud Rhaetos non dubium est, quin sint qui superbam Hispani societatem graviter ferant, sed eos non multum curant Galli, ex quo Alpes sibi alibi fecere pervias.
Optatur hic, ut elector Brandeburgicus8 ad nostras partes redeat et ob id eius cum regina nostra coniugium.
Goltzius9 bis mille equites misit tuendae contra Banerium Bohemiae. Gillo Hasius10 cum equite suo e Meinunga se servavit relicto intra urbem pedite. Gallicus illis in locis exercitus, ad quos rediit Rosa,11 Hasfurtum in Franconia obsidet. Sunt imperatoris et Bavari copiae trans Danubium, in quo pontem molitur Piccolominaeus ad faciliores ultro citroque transitus. Ei se iuncturus Wahlius12 Francofurtum transiit. Suspecta hic est D. Banerii comitas, qui imperatoris coniugi13 tutum Viennae iter concesserit ac vicissim suae mensae necessaria accipiat Ratisbona.
Deum precor, etc.
Lutetiae, XIII/XXIII Martii anni MDCXLI.
Conveniunt hodie Franciae marescalli in id, ut dies dicatur Vindocinensi.14 Piccolominaei exercitus esse dicitur ad viginti milia. It princeps Condaeus bellum gesturus in Hispania, Har-
181
curtius15 in Italia. Erlachius16 marescallus castrorum factus est. Praefectus Hohentvilae17 in Suevos, Ossenvillius18 in Badensem agrum excurrit. Habebit et comes Guichius19 exercitum. Rex Siricum habere desiderat a duce Lotharingo.Ex Anglia habemus sex milliones a parlamento promissos regi; archiepiscopum20 in Turrem reductum; venisse in urbem electorem Palatinum21 et legatum a Portugallia.22 Duo indidem legati in hac urbe sunt, sed latent adhuc, dum de honore illis habendo deliberatur.
Pacem audimus Turcae constitutam cum Persa et Polono;23 landgravium Hassiae, qui pontificius,24 cardinalem fieri. Exercitus Hispanorum in Catalania esse dicitur XVes mille peditum, bis mille equitum.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallicum foedus cum Suedis renovandum auguratur. Consilia de Constantia et Geneva in foedus Helvetiorum recipienda. Varia nova.