eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5197. 1641 mei 26. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cardinalis Riceliacus clementiae, virtutis raro sibi usurpatae, exemplum dedit in duce Vindocinensi. Significavit enim cancellario,2 qui cum aliis datis in Vindocinensem iudicibus regi aderat paratus ad damnandum, ut fit, absentem, sufficere sibi apparuisse iudicibus consilia a Vindocinensi contra suam salutem suscepta; se ei culpam condonare; rogare regem, idem ut faciat. Rex multum laudata cardinalis bonitate dixit ius suum sibi salvum esse; usurum se severitate aut lenitate, prout in posterum se gereret Vindocinensis. Ita supersedetur nunc bonorum confiscationi, Vindocinensis autem inter spem metumque haerens et status sui incertus retinetur eo maxime consilio, ne se principibus, qui Sedani sunt, adiungat, ubi dux Bulionius solus cum Hispano fedus3 ad sui urbisque tutelam signasse dicitur et novas a Bruxellis accepisse pecunias, Suessionensis autem et Guisius promisisse Bulionio se suam causam ab ipsius causa nunquam segregaturos. Metus inde Castilionaei4 exercitum Reteliae, quod prope Sedanum est, retinet. At Mileraii5 exercitus, cui adest comes Guichius,6 comperto apud Bapalmam incommodam esse aquationem ivit obsessum Airam, quod iter est ad oppidum S. Audomari infelicibus armis antehac petitum.7 Abest ab Aira non longe Lillerium, oppidum modicum. Ei quoque obsidendo copiae aliquae dicuntur Ransovio8 attributae. Additur tria apud Airam modica castella dedita Gassioni9 aut ab hoste derelicta. Cardinalis Hispanus audito movere se

    303

    Gallos cum Cantelmo10 Insulas Flandriae se transtulit. Habere secum dicitur decem militum millia. Totidem dicitur habere contra Batavos comes Fontanus,11 praeterea in Lutzenburgico sub Beckio12 esse sex millia et ad Mosam ferme quatuor, ideo quod in eas partes iniecturus se credatur dux Lotharingus. Ad oppidum S. Desiderii duodecim cohortes paratae esse dicuntur itineri in Germaniam incerto adhuc, an cum iis iturus sit dux Longovillanus.13 Septem autem turmae, quae Brisacum mittuntur, Ossenvillio14 plus forte ad reprimendum Erlachium15 quam ad hostem lacessendum inservient.

    Ab obsidione Eporediae16 in Italia destiterunt Galli nonnulla etiam clade accepta, ex quo princeps Thomas propinquis in locis se posuit. Manent tamen Gallorum castella quaedam arctos Eporediae facientia commeatus.

    At ex Catalania omnia fausta audimus. Tarragonam enim premi terra marique: terra per Mottam Hodincurtium17 obsesso Constantini castello ei urbi propinquo, mari vero ab archiepiscopo Burdegalensi18 capto castello Sala, oppugnato vero Alfaquio.

    Novem cohortes Bavaricas audimus se addidisse Glenio;19 imperatorem vero et Brandeburgico largiri quae petit et in Polonia quoque eius commendare negotia; dare etiam operam, ut Lunenburgicos ad se pertrahat concessione Wolfenbutteli; ab Hispano autem qui Ratisbonae est legato20 pecunias distribui multo quam haec tempora ferre credantur liberalius; suaderi autem ab eo inducias per Germaniam, optari eas et cum Batavis, ut rex Hispaniae melius explicare se possit a natis domi negotiis.

    Magnam vim armorum audimus contra Portugalliam surgere; Portugallos non quantum initio sperabatur concordes; auxilia externa lenta; Brasiliae praefectos, forte et alios, manere in regis Castellae partibus. Quae omnia et vetus regis Antonii21 exemplum faciunt, ut res illic novas non bene solida in sede locatas putem. Cardinalis Hispanus praeter Lamboium22 alia quoque auxilia orat imperatorem.

    Det Deus etc.

     

    Lutetiae, XXVI Maii MDCXLI.

     

    Sanctogermanus et alii quidam primores Angliae23 metuentes procellam parlamentariam huc se receperunt. Iussus est Castilionaeus se adiungere duci Lotharingo et Halerio24 inter Mosam et Sambram. Lugduni et Montalbani turbae sunt ob tributa. Constantina25 non plane obsidetur a Gallis ad latus alterum positis Hispanorum castris. Harcurtius26 ab Eporedia ivit, ut subveniat Chivasio, cui obsidionem hostes minantur.

    304

    Deprehensae dicuntur insidiae, per quas Suessionensis comes Montem Olympi27 - oppidum est modicum - suae potestatis facere voluit. Rex autem praesidium posuit in Ioinvilla, quae Guisii est oppidum in Campania. Sperant Galli Airam urbem suam fore intra quinque dierum hebdomadas. Tarragonam putant, si non vi, fame ad se perventuram. Habent autem Hispani in Catalania VIII millia peditum, equites mille.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis prudentia in excusando Vindocinensi et condonatione admissorum. Molimina Gallorum in oris Belgicis et Germanicis. Eporediae et Tarragonae obsessio. Imperatoris et Hispanorum studia ad conciliandum Brandenburgicum et Luneburgenses et suadendas inducias.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 25; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 69. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 129 no. 375.
    2 - Pierre Séguier (no. 5073 n. 17).
    3 - De overeenkomst van 30 april 1641 was eveneens getekend door de graaf van Soissons en de hertog van Guise; vgl. no. 5129 n. 21.
    4 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    5 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye (no. 5101 n. 7).
    6 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16); zie ook supra no. 5196.
    7 - In mei-juni 1638 was een beleg van Saint-Omer mislukt.
    8 - Josias, graaf van Rantzau (no. 5194 n. 11).
    9 - Jean Gassion (1609-1647), sedert 1638 veldmaarschalk, in 1643, na de slag bij Rocroy, maarschalk van Frankrijk; vgl. NBG XIX, kol. 592vv.
    10 - Andrea Cantelmo (no. 5169 n. 17).
    11 - Paul-Bernard, graaf van Fontaine (no. 5169 n. 16).
    12 - Johann von Beck, Spaans goeverneur van Luxemburg (no. 5140 n. 19).
    13 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, trok echter met zijn leger naar Champagne.
    14 - Paul Le Prévost, baron van Oysonville, adjunct-goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 16).
    15 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    16 - Ivrea in Piemonte.
    17 - Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt (no. 5060 n. 16).
    18 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27), veroverde het fort Salou en voer vervolgens naar het schiereiland Alfaques.
    19 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen (no. 5136 n. 5).
    20 - Manuel de Moura y Corte Real, markies van Castel-Rodrigo (no. 5082 n. 9).
    21 - Dom António, prior van Crato (no. 5025 n. 7).
    22 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    23 - Henry Jermyn, Henry Percy en sir John Suckling (no. 5194 n. 23).
    24 - Karel IV, hertog van Lotharingen, en François de l'Hospital, sieur du Hallier (no. 5083 n. 25).
    25 - Constantí nabij Tarragona.
    26 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3) had het beleg van Ivrea op 14 mei opgegeven.
    27 - De vesting Mont-Olympe nabij Sedan.