Excellentissime et illustrissime domine,
Marescallus Castilionaeus2 sex secum habens millia, non amplius, vereor, ne ab eis locis, in quae iuncturus se duci Lotharingo et Halerio3 iverat, retrahatur crudescente motu illo Sedanensi. Rex Hispaniae ad cardinalem fratrem suum scripsit, ut quaecunque corradi posset pecunia daretur principibus illis; data est recens ad DCCL florenorum millia et Bulionius factus marescallus imperii dataque ei bona, quae Henrici Bergensis4 fuerunt in repensationem eorum, quae in Gallia erit amissurus. Comes Suessionensis quos antehac a se amandaverat, ut regi
332
placeret, ad se redire iussit. Est autem etiamnunc Namurci Bulionius, Bruxellis Guisius. Dicuntur Germani aliquot, quibus a rege pridem non soluta stipendia, ad comitem Suessionensem se transtulisse; inter eos baro Degenfeldius,5 quod sane nolim publici causa et privatae, quam cum eo habui, amicitiae.Rex et cardinalis prope Ambianum sunt. In Airam quidam milites ab hoste intromissi. Tempore aliquo opus erit, priusquam cedat obsessoribus; defenditur enim propugnaculis novem, semilunatis operibus septem.
In Ruscinonensem tractum commeatus aliqui ab Hispania invecti sunt mari, qua in re achiepiscopi Burdegalensis6 negligentiam accusat princeps Condaeus. De Catalania post Constantinam a Gallis captam nihil accepimus. De Portugalliae rebus varia hic sunt iudicia. Apparet pecuniam eis deesse ad conducendum externum militem, domesticus autem nullum habet usum belli.
Rex Angliae, praeter quod antehac concessit parlamento convenire tertio quoque anno etiam sine vocatu suo, nunc insuper assentit, ne discedere iure iubeantur a se, sed maneat conventus, dum volet. Comiti autem Staffordio,7 qui praefectus Hiberniae fuit, nec vitam nec mortis moram brevem impetrare rex potuit, quanquam misso ob id filio suo8 et hanc suam auctoritatis penuriam in acta iussit referri. Praefecturam autem Hiberniae accepit is, qui hic legatus fuit, comes Licestrius.9
De Bavari10 morbo gravi hic rumores sunt et de Crucenaco caesarianis vendito. Audimus et Argentoratensium naves a Philippiburgi praefecto11 captas, ut sic urbs ea cogatur decretis Ratisbonensibus subscribere. Haud dubium est, quin praeter Lamboium12 alias quoque caesarianorum copias ad se tractura sit Belgica. In Coloniensi tractu miles scribitur duci Bulionio. Novus autem ex Helvetiis miles a Gallia conscriptus ad ducalem Burgundiam sparsim se fert. Vinsam, locus is est non longe ab Aira, muniunt Hispani, ut ipsis Airae sit vice.
Deus etc.
Lutetiae, XXX Maii/VIII Iunii MDCXLI.
Marini13 negotia, viri boni et diu infelicis, Sublimitati tuae suppliciter commendo. Anna, ducis Mantuani filia,14 apud Guisium Sedani est spe nuptiarum. Per Castilionaei absentiam Surdiacus15 regiis ibi copiis haud sane magnis imperat. Dux Bulionius in aperto est habens sex ferme millia. Galli castella quaedam faciunt ad excursus Sedanensium prohibendos.
Erlachius16 a Villinga repulsus est. Qui in Airam penetravere per paludes, ducenti ferme sunt, omne praesidium mille ac ducenti. Lamboius octo millia habere dicitur, cui se iunxere Gillo Hasius17 cum duobus, Gonzaga18 cum tribus millibus.