Illustris domine,
Mors Bannerii2 magis tristis nobis quam inexspectata evenit. Haec causa praeter caeteras satis magnas efficit, ut vehementer optem videre in libertate Hornium,3 parem tanto duci successorem. Atque is scribam suum4 huc misit, qui cum ipsius meisque literis ivit ad regis comitatum ad promovendum istud negotium, in quo vereor ut multum proficiat, quamdiu nihil certi
343
habemus de federe inter nostros et Galliam,5 qua de re famam esse bonam apud Batavos ex literis ill. Dom. vestrae6 cognosco. Exspecto, ut quid sit certo edocear, et ad id res hic dirigam. Bannerii mors extra suspicionem veneni non erit, quandoquidem male se habuisse dicitur a tempore eius convivii, quod lethale fuit Hassico et Schauwburgico.7 Noster illis in locis exercitus et duce opus habebit et supplemento; audimus enim Piccolominaei multo plus quam creditum fuerat crescere copias. Intelligo autem ex eo, qui res hic Hassicas agit,8 non landgraviam tantum, sed et Lunaeburgicum fidos manere partibus et is ipse, qui res hic agit Hassicas, it ad regem, ut promoveat quantum potest destinata in Germaniam auxilia. Nam dux Longovillanus sive ob morbi reliquias sive ob causam aliam etiamnunc hic haeret.Interim Crucenaco urbe amissa arx quoque in periculo est, nihil pro ea, quod miramur, moliente qui in locis propinquis agit duce Carolo.9 Quodsi aut nostri, priusquam hinc auxilia, ex Suedia vero supplementa venerint, cladem acceperint magnam aut sine sociorum gravi incommodo vivere noster exercitus nequeat aut imperator desideriis eorum nonnihil se aptet, faciunt priora exempla, ut timeam, ne qui amici nunc sunt nobis, in praesens otium malint quam spes longas et incertas.
In Anglia an non ulcus aliquod relicturum sit in regis nobiliumque multorum animis tristis exitus praefecti Hybernici10 dubitari potest. Et iuveni principi Arausionensi non integrum erit gaudium sine coniuge11 redeunti. Tum vero doleo intercessisse de honoribus controversias inter eundem iuvenem principem itemque Batavos legatos12 et Palatinum electorem,13 cum quo adeo ac tam diu infelici talia moveri certamina sane nolim. Priusquam vero bene ab internis armis rex Britanniarum regna sua liberaverit, ex Roi14 quanquam optima volentis laboribus non multum spero.
In Catalania sola Taragona Gallos moratur abductis de caetero armis Hispanicis contra Portugalliam, quae praeter grave ex omni Hispania bellum internis etiamnunc motibus laborat.
Etiam Galliae bellum civile minantur isti a Sedano principes frustraque reversus ad priora castra Castilionaeus15 cum comite Suessionensi in aperto collocutus est. Neque Guisii mitigatus est animus, quanquam Anna Mantuana,16 clandestina eius uxor, mentito habitu ad eum profecta et a Gallis militibus intercepta iussu regis ad ipsum cum honore deducta est. Quanquam ea est cardinalis Riceliaci, in quem praecipue hoc malum cuditur, diligentia, ut non videatur late serpere posse hoc incendium, tamen quin regis processibus obstiturum sit, dubitare non licet. Castilionaeus nunc ad Guionam est proxime Sedanum clauditque aditus omnes castellis et stationibus.
De seditione, quae Caesaraugustae fuisse dicitur et ad caedem progressa missi regii, nihil certo dixerim, ut nec de classe Americana,17 quam valde velint intercipere posse Portugalli.
344
Castellani autem nihil omittunt, quo eam sibi servent. In tractu Ruscinonensi non multum proficit princeps Condaeus, quia fames ibi discussa est et aucta praesidia.Erlachio18 aliquid damni evenit et irritus a spe Fullingae rediit. Et Hispani agrum, qui circa Caletum est, populati aedificia ad portas urbis usque corrupere incendiis.
Rustici in Bernati agro contra urbis magistratus seditionem excitarunt satis gravem. Rhaeti consultant, an pati debeant ad Gallos ire dilectus, quos ibi pro Gallia fecit Gullerus.19 Ea consultatio in hanc aut illam partem cadet, prout erunt responsa, quae a Tiroli super rebus suis exspectant.
Deum rogo, ut ill. Dom. vestrae omnia det prosperrima.
Illust. Dom. vestrae observantiae perpetuae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Iunii 1641.
Princeps Condaeus in Ruscinonensi tractu habet VIII millia peditum, equites mille et quingentos. Ad eximendam autem obsidio Tarragonam venit Fernandinus20 cum navibus longis XXXV, galeonibus XXX. Burdigalensis archiepiscopus21 ei se opponit cum navibus longis XV, diversis navigiis aliis, scaphis viginti.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 12/22 Iunii a.o 1641.