eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5242. 1641 juni 22. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Dux Longovillanus nunc demum praemissa familia ac sarcinis itineri in Germaniam se parat, Portugallico autem marchio Breszaeus.2 Aiunt legati Portugallici3 insulas, quae in Oceano sunt, accessisse novo regi, de quo tamen nihil certi habent mercatores.

    De pacanda controversia Sedanensi sermones quidem hic seruntur, sed rex famem sperans eius civitatis, quae iam ex custodito publicitus frumento pasci incipit, non videtur contentus fore nisi plenissimo obsequio. Ad Airam obsidio bene procedit speraturque intra mensem deditio, sed si cum Sedano quovis modo transactum fuisset rectaque penetratum valido cum exercitu in Belgicae intima aliaque ex parte idem fecisset princeps Arausionensis, videbatur hic annus distracto undique cardinali Hispano et deficientibus ex Hispania pecuniis, quae res dites mercatores Antverpiae fortunis suis iam evolvit, magna tum Gallis tum Batavis promittere. Dabo hic operam, ut omni modo confirmentur et animi et vires tum Luneburgico, tum Hassicae4 neque enim dubito, quin hoc rerum cardine spe pacis eos tentaturus sit imperator.

    Regina regis Galliae mater5 ab Anglico parlamento rogata levare terras illas suo abitu, videtur per Belgicam itura aut Leodium aut in Batavos. Dicitur Gillo Hasius6 dividere copias et parte ad Belgas missa retinere alteram.

    Scriba7 marescalli Hornii adhuc apud aulam est spe, credo, conficiendi negotii lactatus.

    Ducis Lotharingi copiae accepto mensis unius stipendio eunt, ut se apud Sedanum Castilionaeo8 coniungant. Sunt autem illae ducis copiae bis mille equites, pedites totidem. Guisius Bruxellis iterum fuit accepitque centum millia scutatorum. Lamboius et Beckius9 habentes secum XII hominum millia se collocarunt inter Monstrolium et Airam nec tamen eo minus a Monstrolio commeatus sub magnis praesidiis ad castra commeant.

    Novem naves a Portorico et Dominici insula mercium divites ignorantia rerum mutata-

    360

    rum ad se pervenisse aiunt Portugalli alimenta bello. Tarragonae qui sunt Hispani, multi numero, dicuntur pepigisse, ut se dederent, nisi intra dies quinque auxilium adesset. Id auxilium parat nunc Ferdinand[in]us10 classe validior Burdegalensi antistite;11 eventus in dubio est. Interim Colubram oppidum Ruscinonensis tractus maritimum obsidere dicitur Condaeus princeps.

    Manet seditio agrestium circa Bernam. Sunt et in Gallia quaedam, sed quas facile erit opprimere, quantum ex praeteritis rebus licet coniectare.

    Deus etc.

     

    Lutetiae, XII/XXII Iunii MDCXLI.

     

    Decretum ordinum Portugalliae, quod mitto,12 videtur mihi plus dubitationum movere quam discutere. Vetita hic est huius libelli venditio, ut viam monstrantis ad spernendos reges. Rediit scriba D. Hornii literasque a D. Chavigniaco ad me13 retulit, quas mitto.

    Princeps Condaeus in Ruscinonensi tractu duo cepit oppida modica, Canetum et Argillerium. Dux Longovillanus it Colmariam reperturus ibi cohortes sive regimenta novem. Sedanenses turrim Claram vi cepere. Airam defendunt MCCCC milites, rustici totidem.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Qua conditione Sedanenses in gratiam recipiendi. Illius rei moram communi rei officere existimat. Luneburgici et Hassica in fide Suecis data retinenda. Viduae Gallicae in Anglia a parlamento discessus suadetur. Belgicae expeditiones. Naves Hispanorum errore in portus Portugallicos incidentes. Galli defectionem Portugallorum amantes descriptionem et publicam illius excusationem vendi vetant.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 28; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 75. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 136 no. 379.
    2 - Jean Amand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    3 - Francisco de Mello en dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    4 - Christian Ludwig, hertog van Braunschweig-Lüneburg, en Amalia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    5 - Maria de' Medici reisde in september 1641 via de Republiek naar Keulen.
    6 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    7 - Georg Hansson von Snoilsky (no. 5226 n. 4).
    8 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    9 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12), en Johann von Beck (no. 5140 n. 19).
    10 - García de Toledo y Osorio, markies van Villafranca, hertog van Fernandina.
    11 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27).
    12 - Ontbreekt. Zie no. 5241 n. 20.
    13 - Dit antwoord op Grotius' brief aan Chavigny, no. 5226, ontbreekt.