eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5438. 1641 oktober 26. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Constituit rex ad pacis negotium mittere Mazarinum et Servianum,2 qui antehac a status secretis regi ob inimicitias cum Bulionio ab aula fuit remotus, nunc illo mortuo auctoritatem recuperat. His accedet Davausius.3

    Rex ad Compendium est, hucne venturus an illis in locis mansurus, incertum. Exercitus eius non longe ab Ambiano est videturque adhuc aliquid pro Aira moliri velle eaque de causa rogatus est princeps Arausionensis, ut in aperto maneat suique metu partem retentet hostilium copiarum.

    Duci Carolo4 permisit imperator uti omni milite, qui in praesidiis est cis Rhenum; nihil adhuc in Gallos fecit, ipse Viviani est, Sarbrugae Cantecroia.5 Halerius6 se regi purgavit et Nanciacum redit. Sampreuli[i]7 causa pendet etiamnunc. XII vestium millia in usus militum parantur.

    Catalani hic legatos8 habent; vellent regem in illas partes venire. Fama est mitti eo ducem Longovillanum, pro eo vero in Germaniam marescallum Vitriacum,9 qui nunc in Bastilia asservatur, ideo quod contumeliose tractavit archiepiscopum Burdegalensem, qui nunc gratia aulae excidit et in reatu est.

    Perpinianum sperant Galli per famem in suam venturum potestatem. Aiunt quosdam Hispanos, qui a Tar[r]agona exierant, caesos a Motta Hodincurtio;10 ducem Medinae Sidoniae11 vocatum a rege Hispano ire cunctari; classem amicorum novi regis Portugalliae quaerere classem Hispanicam ex America venturam. In Catalaniae vero auxilium mittuntur milites et pecuniae, classis in vernum tempus paratur eodem itura.

    594

    Colligitur in Gallia eques et pedes, qui in Germaniam eat.

    De cardinali Hispano12 dubii hic sunt rumores. Interim Hispanici duces Melos, Beckius et cum iis Lamboius13 omnes suas copias contra Airam iunxere.

    Deum rogo, ut pacem reddat orbi christiano et tuam Sublimitatem sospitem florentemque servet.

     

    Lutetiae, XVI/XXVI Octobris MDCXLI.

     

    Imperator promittit libertatem principi Roberto,14 ut lactet Anglos. Qui principis Palatini res ibi agunt,15 magna poscunt, obtinebunt vero hoc quidem tempore nihil. Sed de his Peblitzius. Galli, qui in praesidio sunt oppidi Guisiae, cepere castellum, cui nomen Truno16 non longe ab Avenis Hainoviae. Elnam, quae prope Perpinianum est, bene defendunt Galli et Ravelium Harcurtius17 cuniculis impetit. Rumor hic est Waertium18 venisse Brisacum, de quo nihildum certi habeo.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mazarinus, Servianus et Davausius ad pacis negotium destinati. Regis ad obsidione liberandam Airam consilia. Varia nova.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 50; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 109. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 163.
    2 - Abel Servien; zie no. 5436 n. 15.
    3 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux (no. 5001 n. 7).
    4 - Karel IV, hertog van Lotharingen. Hij bevond zich wellicht te Vivers nabij Château-Salins.
    5 - Zijn maîtresse Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix (no. 5041 n. 7).
    6 - François de l'Hospital, sieur du Hallier, Frans militair goeverneur van Lotharingen; zie ook no. 5390 n. 8.
    7 - François de Jussac, sieur de Saint-Preuil (no. 5273 n. 12).
    8 - Josep Margarit i Biure en Francesc Joan de Vergós (no. 5436 n. 8).
    9 - Nicolas de l'Hospital, markies, later hertog van Vitry, maarschalk van Frankrijk; zie ook no. 5436 n. 5.
    10 - Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt (no. 5060 n. 16).
    11 - Gaspar Alonso Pérez de Guzmán, hertog van Médina-Sidonia, goeverneur van Andalusië (no. 5041 n. 12).
    12 - De kardinaal-infante Ferdinand van Oostenrijk, over wiens dood geruchten in omloop waren, overleed op 9 november 1641.
    13 - Francisco de Mello, graaf van Assúmar, markies van Tor de Laguna (no. 5041 n. 17), Johann von Beck (no. 5140 n. 19) en Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    14 - Ruprecht van de Palts.
    15 - Konrad de Spina en Georg Johann Peblitz (no. 5033 n. 5).
    16 - Het fort Trun aan de rivier de Buffe.
    17 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt, Frans opperbevelhebber in Noord-Italië (no. 5054 n. 3), belegerde de plaats Revello.
    18 - Johan van Werth (no. 5017 n. 4).