eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5443. 1641 oktober 28. Van G.J. Vossius.1

    Illustrissime domine,

    Generosus baro Benedictus Skytte2 relicta domi coniuge in Gallias redit parentibus, uxore, amicis, medicis etiam autoribus, qui sic arbitrantur valetudinem adversam, quam in corpore natura infirmo auxit bonorum liberum amissio, corrigi posse peregrinatiuncula et mutatione aëris. Gallias terris praetulit aliis, partim quia medicos habeat excellentiores, partim ob aëra temperatiorem, partim etiam Excellentiae tuae caussa, quam tam sibi faventem et propitiam exoptat quam persensit prius. Eoque fine aliquid etiam literarum a me petiit, quo Excellentiae tuae commendarem. Id vero facio lubens eoque lubentius, quod et ob ingenium doctrinamque et genus ac gentem per se sciam commendatissimum. Nimirum nihil hic opus circumspicere ex praecepto Theognidis3 atque etiam Horatiano4

    ne mox Incutiant aliena mihi commissa pudorem.

    Gratias Excellentiae tuae ago immortales pro opere immortali et incomparabili Annotationum in quadrigam Evangelistarum.5 Quod ex quo accepi, iam dies est quartus, avide, sed pro occupationibus, queis premor, coepi devorare. Ac video esse reconditae eruditionis thesaurum. Utinam his epulis liceret animum magis pascere. Praeterquam quod avocaretur sic mens a cogitatione tot adversorum - quae interim mediocriter fero et fortasse magno animo -, etiam legendis tuis meliora possem reddere tam multa nostra in sacris, in quibus nunc limandis aliquantum occupor.

    Nihil in opere de Idololatria et naturae mirandis6 superest praeter praefationem secundi voluminis hesternaque die excudi coepit. Inscripsi clero Anglicano; quod consilium meum gaudeo nec Excellentiae tuae improbari.7 Minus uret animum reverendissimi archiepiscopi,8 si opus - sibi destinatum quod sciat - videat saltem clero dicari quam si ad illustres irem Ordines nostros vel regnum Sueciae, ut plerique erant auctores. Illa adversus reverendissimum, de quibus scribis,9 ἀνέγνων, ἔγνων, κατέγνων. Valde me male habet, quod videam tam saevum animum eorum, qui doctores sunt religionis reformatae.

    Gaudeo interea, quod ipse in Galliis agas. Noli enim putare minus Excellentiae tuae esse infestos. Quod facile intelligo ex iis, quos hic habemus. Iam mihi cum nonnullis dissertandum

    600

    fuit. Illi colligunt ex postrema tua diatriba adversus Borboritam et Frontonem10 Excellentiam tuam in gratiam cardinalis Richelieu hoc agere, ut redeant omnes ad errores pontificios. Contra contendi velle et Excellentiam tuam, ut romana ecclesia reformetur, sed putare a reformatoribus quibusdam, in his Calvino, modum esse excessum; quemadmodum vero non sequitur ‘nec Italus est nec Hispanus, ergo nec Belga aut Gallus’, itidem neque consequi ‘non placet illi reformatio Lutheri, minus etiam Calvini, ergo nec placet illi reformatio ulla romanae ecclesiae’, non quam Cassander11 aut ante etiam Erasmus exoptabant quamque magnam partem secuti qui sub Eduardo VI12 reformarunt ecclesiam anglicanam; sive hunc in modum malis ‘non placet reformari, ut volunt aliqui ἰδιογνώμονες καὶ αὐθέκαστοι,13 veteris ecclesiae contemptores, ergo nec eo modo, quem probant veteris ecclesiae gnari et amantes’. Confido me mentem tuam in illa diatriba melius perspexisse quam Excellentiae tuae inimicos iuratissimos. Qui nisi in Galliis viveres! Sed nihil caetera dicere attinet. Chartae tamen eorum dente Theonino14 vel leonino aut ursino, et si quid efferum magis, rodere et lacerare nomen non desinent. Nihil tam bene, tam vere dixeris, quin detorsuri sint aliam in mentem, alii malignitate, alii imperitia atque ἀλογιστίᾳ. Iam praevideo, quid sis dicturus mihi, nempe ut in Pietate Ordinum15 facis:

    Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.16

    Atque ita confido Deumque oro, ut tanta aggressum amore ecclesiae ita misere scissae spiritu sacro firmet magis ac magis.

    Intelligo iam Hagae esse apud fratrem libellum illum,17 de quo superioribus ad me literis scripseras.18 Gaudeo, quia inde melius Excellentiae tuae mentem perspicere erit. Eo lubentius post hebdomadem unam alteram me Hagam conferam, ut legendi istic potestas fiat. Etiam absque illo fortasse irem cum filii19 caussa, tum mea, ut colloquar cum oratore Anglico Boswello,20 quo melius volumina nostra Britanniae clero dicata eo transmittantur. Si tamen valetudo vel tempestas iter impedient, per literas exsequar. Simul scribam ad fratrem iurisconsultissimum,21 quem Annotata illa ad Consultationem Cassandri ad diem unum alterum communicaturum mecum non invitum prorsus habeo persuasum. Nihil erit periculi, ne in manus veniat aliorum culpa mea.

    Vale, illustrissime domine, meum etiam Isaacum22 habe commendatum, quantum publica privataque sinunt. Dominae coniugi et familiae toti ab omnibus nobis salutem plurimam dicito.

    Illustrissimae Excellentiae tuae devotissimus
    Ger. Io. Vossius.

    601

    Amstelodami, MDCXLI, XXVIII Octobris, h.e. ipso natali Erasmi, cuius herois memoria pagina hac exeunte pene ordirer novam. Nam eum quando cogito et tempora nostra confero, ecclesiae miserescit. Sed distentus exiguis distentissimum maximis non detinebo seu tolutiloquentia mea, ut casci dixere,23 seu aliter vitium hoc meum vocandum putabis.

    Adres: Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum.

    Notes



    1 - Copie Oxford, Bodl., Rawl. letters 84 C, f. 180. Gedrukt Vossii Epist., p. 420 no. 419; Vossii Op., Epist., p. 303 no. 562. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 300. De gedrukte uitgaven hebben enige tekstverschillen. Antw. op no. 5367; beantw. d. no. 5479.
    2 - Bengt Skytte (no. 5355 n. 9); zijn vrouw was Christina Sparre.
    3 - Theognis, 963v.: Μήποτ᾽ ἐπαινήσῃς πρὶν ἂν εἰδῆς ἄνδρα σαφηνέως, // ὀργὴν καὶ θυμὸν καὶ τρόπον ὅντιν᾽ ἔχει.
    4 - Vgl. Horatius, Epist. I, 18, 76-77: ne mox // Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
    5 - BG no. 1135.
    6 - Vossius' De Theologia gentili et physiologia christiana, sive de origine ac progressu Idololatriae ..., Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI.
    7 - Zie ook no. 5367.
    8 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    9 - Irenaei Philadelphi Epistola ad Renatum Veridaeum ...; zie no. 5367 n. 16.
    10 - Grotius' Appendix de Antichristo (BG nos. 1128 en 1129); daarin antwoordde hij op de kritieken van Samuel Desmarets, spottenderwijs ‘Borborita’ (vgl. dl. XI no. 4954 n. 4), en Pierre Du Moulin; de laatste publiceerde onder het pseudoniem Hippolytus Fronto Caracotta. Zie ook no. 4995 n. 4.
    11 - Georges Cassander (no. 5018 n. 10).
    12 - Edward VI (1537-1553), koning in 1547-1553.
    13 - Vgl. Philodemus, De vitiis, p. 30 (ed. Jensen).
    14 - Horatius, Epist. I, 18, 82.
    15 - Zie Grotius' Ordinum Hollandiae ac Westfrisiae pietas ..., excudit Lugduni Batavorum Ioannes Patius ... anno 1613 (BG no. 817), p. 63.
    16 - Vergilius, Aen. VI, 105.
    17 - Grotius' Annotata ad Consultationem Cassandri (BG no. 1165). Grotius zond het werk op 28 september naar zijn broer Willem, zie no. 5388; en op 18 november, no. 5472, schreef Willem dat Vossius het werk had gelezen.
    18 - No. 5367.
    19 - Vossius zocht voor zijn zoon Matthaeus het ambt van historieschrijver van Holland; zie ook no. 5348 n. 8.
    20 - William Boswell, Engels resident in Den Haag (no. 5023 n. 8).
    21 - Vossius' brief aan Willem de Groot ontbreekt.
    22 - Isaac Vossius bevond zich vanaf augustus of september 1641 te Parijs (no. 5066 n. 20).
    23 - Novius, Gallinaria fr. 38 (ed. Ribbeck, p. 260): O pestifera portentifera trux tolutiloquentia.