Illustris domine,
Plane futurum puto, ubi Torstensonius2 cum suo agmine advenerit, ut Suedi aliquid moliantur, quo famam partium nonnihil labefactatam restituant et qui restant de Lunaeburgica domo ipsamque landgraviam3 retineant, in spem bonae pacis, quod negotium brevi tractari incipiet, quandoquidem et baro Oxenstiernius4 in itinere est et itineri se parat Mazarinus. Deus tam optati multis boni conspectum nobis det.
Danum velle suas res primum bono in loco ponere, priusquam publicis se immisceat, credo. Imperator vero videtur mihi vias habere non adeo difficiles cum Suedis transigendi, cum Gallis non item. Palatinum vero negotium omnes alii regi Angliae curandum permittent, qui
655
nunc in tribus regnis plus habet negotii, quam ut de externis cogitare valeat Praecipue Hibernici isti motus quo evasuri sint, metuo. Aleret haud trepide id malum Hispanus, nisi in Hispania distineretur. Res tamen eius in Catalania et Ruscinonensi tractu non improsperae sunt. Nam 18 Novembris ad Colubri portum5 naves longae XXXVII, onerariae XXIII cum tartanis quibusdam exposuere octo peditum millia, equites octingentos cum machinis et mulis. Medinisidonius6 autem ob suspiciones custodiri dicitur.Aira dicitur descendere ad pactiones. Non video regem quicquam amplius pro ea moliri. Belgica Hispaniensis, dum a pluribus et mutuo suspectis regitur, occasiones agendi multas aperit Gallis et Batavis, si inter eos vera fidaque esset societas. Multo autem maior spes ibi esset res novandi, si Catalania relicta fuisset partae libertati.
Lamegae episcopus7 ut episcopus agit Romae, sed cum non obscure negotia novi regis commendet, vehementer ea res irritat Hispanum atque ea offensio inter causas est, cur pontifex novos cardinales non faciat intentus interim scribendo militi praedicansque vere novo habiturum se XX peditum, IV equitum millia ad invadendas terras Parmenses ac Placentinas, ni dux8 culpam deprecetur. Interim Venetiae, Etruria, Neapolis plenae sunt armis ad tuendam pacem suam, alienam vero procurandam. Sed et Lucensis controversia cum pontifice redardescit. In Pedemontanis vero locis miles utrinque deductus in hiberna.
Hohentwila nunc cuniculis et machinis impetitur, sed loco satis firmo contra talia. Cum eo Hasius et Mercius9 adduxerint quinque millia peditum, Croatas CCC et tuguria ibi faciant et hypocausta, videntur famem velle opperiri, nisi forte aliud occultant consilium, invadendi locum aliquem, ubi Rhenum non modo ipsi transire possint, sed et Helvetios pontificios ad tuendum Burgundiae comitatum deducere. Magis enim magisque se aperit illorum Helvetiorum in alios odium novas quotidie faces iniicientibus Austriacis, qui illos pro nutu versant, cum tamen Rhaeti querantur et sibi in commune et iis, qui in Mediolanensi militant, pecunias haud recte persolvi et cum archiducissa10 controversiae iisdem Rhaetis maneant, praesertim de alendis cappucinis. Sed coguntur omnia concoquere Rhaeti,11 quod a Gallis Venetisque despecti non habeant ad quorum opem confugiant. Erlachius a Granseio12 auctus est duobus militum millibus. Neque tamen video, quid contra exercitum hostium ad Hohentwilam tanto maiorem agere possit, nisi ut caetera custodiat.
De marescallo Hornio13 nihil adhuc scimus, quid facturus sit Bavarus. Rex nobis satisfecit. Stella14 Basileae manet, agit cum Bavaricis. Quid id sit, coniicere magis licet quam asseverare. Rex Angliae neque in Galliam neque in Suediam mittendo quicquam peragit, nisi paratus sit faciendo federi, super qua re puto fore, ut consultetur in hoc Angliae parlamento.
Circa Bernam omnia quieta et Argentoratum pace fruitur. Princeps Monaci15 hic exspectatur habiturus pro arce Monaeci terras a rege, quae reditum ferant ad XXV millia scutatorum habeantque titulum ducatus.
656
De Asaco nihil hic habemus certi negaturque ulla femina uterum ferre ex Turcarum sultano.16
D. Gothofredus17 apud me fuit. Ambo nihil malimus quam ill. Dom. vestrae nos praestare utiles, cui a Deo omnia faustissima precamur, praecipue vero nobilissimi filii18 celerem felicemque reditum.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Decembris MDCXLI.
Papa complures munitiones novas facit in Bononiensi et Ferrariensi territorio. Asaci tutelam audimus plane deseri a Moscovito.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 8/18 Decemb. 1641.