437
Excellentissime et illustrissime domine,
Cum ad rem pertineat sciri non tantum quae comperta sunt, sed et quae dicuntur, primum referam edi hic et quae pro Suedis sunt et quae pro Danis, sed quae pro Danis sunt cum maiore quadam propensione, quod et ex editis antehac scriptis et ex eo quod nunc mitto apparet.2 Contra librum novum Bavaricum editus est liber novus pro domo Palatina,3 Streifio scriptore,4 non indignus qui legatur, vel ob hoc, quod a domino Camerario, domino Rusdorfio et aliis fuse tractata compendio exhibet.
Francofurti manet is qui fuit conventus,5 imperatore et eius fautoribus eo impensius in id laborantibus, quod dicant iniuriosas esse in imperatorem Gallicorum legatorum literas eiusdemque culpae principes6 fore qui talibus literis morem gererent.7 Aiunt autem qui ibi sunt caesariani Ragozium clade accepta retro actum ad propinqua Cassaviae.8 Turcarum nullos apud eum esse ex auctoritate publica, sed sua tantum sponte.9 Sperari legationem, quae mense iam ingruente Vienna ibit Constantinopolim, non irritam fore.10 Id si fiat, facilem fore et Ragozii ex Hungaria electionem et bonorum eius, quae in Hungaria sunt, publicationem. Certe abiisse a Fileccii obsidione11 Ragozium, hic non minus quam Francofurti pro certo habetur. Populus tamen magno capitur Turcarum metu, quos non sine terrarum vastitie ad Arrabonem urbem12 paruisse credunt, et quidem ad
438
quinquaginta millia. Dicebatur ibidem Hazfeldius magnas habere spes in domo Brunsvicensi; posse eam scilicet impelli ad resumenda et iungenda cum Saxone arma, praetextu illo, qui nunc in usu est, defensionis circularis.13 Neque de Lipsia obsidenda abiisse consilia. Coningsmarckium14 enim aiebant Erfurtum recessisse; nec quicquam posse aggredi, donec ad eum tribunus Wittenbergicus cum copiis in antecessum missis, deinde, quod exspectari putant, ipse Torstensonius advenerit.15Venerat eodem rumor quendam ab Avaugario missum ad legatos Gallicos,16 qui nuntiet Ragozium res acturum suas ni illico amicorum vires in proximo viderit. Praeterea valde offensum fuisse electorem Bavarum, quod legati imperatoris electorum legatis Monasterium missis carrucas nolint mittere obvias,17 eo quod dicant electores subditos esse imperatoris. Ideoque Bavarum pro legatione illustri, quam mittere voluerat ad imperatorem ob mortem reginae Polonicae, unum tantum misisse de suis domesticis.18 Ii vero qui Francofurti sunt minus obnoxii caesarianae aulae optant tamen literas Gallicas scriptas fuisse verbis mollioribus.19 Sed offendit protestantes qui ibi sunt, et eorum legatos,20 quod romanenses sua seorsim consilia habeant in domo electoris Mogontiacensis;21 quae protestantibus non possunt non esse suspecta. Interim et ab imperatore et ab
439
electoribus tribus promissa auxilia Daniae regi,22 dum et ipse spondeat nullam se pacem sine ipsis facturum, et ubi ab armis Suedorum liberatus fuerit, daturum operam, ut Austriacae domui ea redeant quae ei erepta sunt. Ducis Caroli miles Beckio se iunxit.23 Ipse ut Romam aliquo modo placet, Cantecroiam a se seposuit Homburgi.24 Johannes Waertius a Colonia, ubi invisum eum fecit caedes in Merodio patrata, visum ivit electorem Mogontiacensem.25 Brisaci tumultus sex militum supplicio ita repressus est, ut spem inde conceptam perdiderint Bavarici.26 Dicitur in Perside exstincta, quae regnaverat,27 stirpe praesagiri motus civiles. Uberlingam deditam nemo ultra negat.28Piccolominaeus ad Duacum est, Gassio inter Reteliam et Guisiam,29 dux Anguianus inter Metim et Catalaunum.30 [Villaregii milites ad mille octingentos aucti in Petrocoriis et Lemovicibus.]31 At dux Anguianus,32 qui Somonam transgressus est, cuius urbis obsidium agitet incertum est; Sancti Audomari credunt plurimi. Cameraco ostendit se
440
timere Bucquoius,33 quo ipse se contulit cum millibus militum quatuor. Daumontius34 supplementa adfert marescallo Turenae, dum Rosa Melissam in comitatu Burgundiae oppugnat.35 Indutiae enim non sunt generales, sed tantum ad ducatum Burgundicum et eius ducatus homines pertinent. Sunt et magni paratus Gallorum ad Caletum, unde quidam existimant Gravelingam impeti ope classis Batavae, simulque Borborgum. Certe, ea res si succedat, spes esset posse postea, captis Dunquerca, Neoporto, Ostenda et Blancobergo, totum illud litus eripi non hostibus tantum sed et hostilia saepe ibi agentibus Anglis et Danis, et liberos fore a maris et ventorum regno militum ac literarum commeatus Gallos inter et Batavos.Hic magna tributa exiguntur36 de aedificiis novis, ingenti administrantium rapacitate et edicto adversus vestes argento illitas. Ad exercituum alimenta panis militaris multum hic coquitur. Hostium urbes ad Rhenum Spira, Wormatia, Landavia, Germersheimum milite et rebus omnibus necessariis firmantur.37
Ex Anglia abituri videntur legati Batavici, re nulla facta.38 Gliscunt magis magisque acerbitates. Spes regis est posse nobilitatem parlamenti Londiniensis a plebeio ordine distrahi non levibus argumentis.39 Interim parlamentarii Angli cepere Lincolniam.40 Iidem cum Scotis dilata spe de oppido Novi Castelli vires suas ad obsidendum Eboracum conferunt,41 Limam interim obsidente principe Mauritio.42
Rex Hispaniae potens esse in Catalania dicitur,43 et spem eripuisse Mottae Odincurtio obsidendae Tarragonae, cuius rei causa Gallica classis ad eum venerat. Ipse autem fama ut credo favente habere dicitur peditum Gallicorum octo, Catalanorum duo millia, equites Gallos quater mille, Catalanos quingentos. Sed, ut scripsi antehac,44 nihil boni pro re Gallica sperant qui inde veniunt et res intelligunt, adeo omnium Catalanorum alienati sunt a Gallis animi.
441
Deus, excellentissime et illustrissime domine, procellosa haec omnia tranquillet tuaeque Sublimitati det omnia prosperrima,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII/XXVIII Maii 1644.
Ludovicus Haro, cognatus Olivaresii, ita gratiam regis Hispaniae occupavit, ut male res cesserit eum frigore percutere volentibus.45 Ducis Medinae Sidoniae confiscata sunt bona.46 Ad episcopatum Nemausensem alium papa, alium rex Galliae nominavit; praevalebit, ut puto,47 qui regem pro se habet. Finali in Italia timent Hispani,48 ideoque augent praesidium, res belli et alimenta. In Anglia Limam cepit princeps Mauritius, obsidet Polam.49 Plebeius ordo in parlamento Londiniensi, ut Essexii vires accidat, vult Mancestrium ab eius imperiis esse liberum.50 Venit mihi in mentem illud Taciti:51 Nondum victoria, iam discordia erat. Certe vix est, ut in novis rebus diu consentiant plebs et nobilitas. Longo tempore variisque legibus et institutis opus est, ut tam diversi ingenii partes, varia inter se fide, coeant. Mortuus est Coliniacus, marescalli Castilionei filius, magno cum dolore reformatos se dicentium.52
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De libellis editis pro Suedis, Danis, Palatino. Acta in conventu Francofurti. De Ragozio. Brunsvicensium consilia. De Lipsia obsidenda. Bavarus cur offensus. Querelae in conventu Francofurti. Danis auxilia promissa. De Lotharingo, Johanne Waertio. Tumultus Brisaci repressus. Stirps regia in Perside extincta. Uberlinga dedita. Varia de exercitibus. Apparatus Gallorum bellici. Tributorum exactio. Urbes praesidiis hostium in Germania firmatae. Legati Batavici abeunt ex Anglia. Turbae Anglicae. Res Gallorum accisae in Catalania. Mutationes in aula Hispanica. Lis de episcopatu Nemausensi. Hispani timent Finali. Anglica. Mortuus Coliniacus.