Magnifice et generose domine,
Tractatus qui Monasterii et hic Osnabrugae paci faciendae institutus est, adhuc in limine, intricatus a caesarianis, haeret. Obtentant Monasterii defectus procuratorii Gallici, ingerentes2 etiam literas legatorum regis christianissimi ad ordines Imperii Romani quasi seditiosas et imperatorio nomini obtrectantes.3 Hic vero nondum procuratorii sui copiam facere voluerunt, praetexentes se excusso Dano tractare non posse.4 Qui res
589
exactius et sine affectu intuetur, deprehendet facile sub diversis coloribus unum idemque intendi et occultari ab Austriacis. Semel propositum est ultima experiri pro Germaniae dominatu obtinendo. Huic fini bellum et quaelibet eius trahendi occasiones quaeruntur. Si qui deprehenduntur defectus in plenipotentia Gallica, ut deprehendi volunt caesariani, utique emendabiles sunt. In hanc rem pronos iam diu se offerunt plenipotentiarii Gallici. Verum non id est quod Austriacos urit; nolunt ordines Imperii spectatores, ne dicam actores, fore theatri huius Europaei ideoque omnia iis erant obiicienda, ne quod delibatum est de libertate et iuribus ordinum Imperii in hoc orbis consessu sub regnorum favore recuperetur. Quamdiu per cuniculos tantam rem moliri potuerunt, sermonibus publice abstinuerunt. Nunc cum non minus evidentia rei quam iure suo commotos vident Germaniae proceres, ostendunt ipsa viscera destinationis suae tacta. Hinc querelae mistae minis super invitatione illa ordinum ad Germaniae mala sananda. Si pacis amore ducerentur, hanc rem tractatui non inviti permitterent.Quod attinet mediationem regis Daniae et an ea a nobis reiecta sit, non est quod multis de ea coram Magnificentia vestra disseram. In promptu habet rationes quibus convelli potest caesarianorum obiectiuncula. Si legatio Danica hic perstitisset,5 a regia Maiestate forte tolerari potuisset. Ipsa stationem suam deseruit nulla a nobis, ne per nutum quidem, data occasione, nedum verbis, scripto aut reapse. Conscientia scilicet perpetratorum in Oresundio et molimina alia, proprio Danorum iudicio non congrua tali officio, illos iam ante pene abegera[n]t quam ad bellum apertum res devenit.6 Quod equidem si regia Maiestas suscepisset ob Holsatiam, aut mediationis causa, inveniret tum forte caesar aliquem praetextum innectendi ordines huic bello et propter id procrastinandi tractatum. Nunc praecipua causa sumptorum armorum concernit regna ipsa Sueciae et Daniae, ipsam videlicet libertatem commerciorum et navigationis in utroque mari, adeoque regni Suecici spiritum et vitam a discrimine ultimo eripiendam.7 Qui regis Daniae nomine hic sedet, Langermannus8 palam dicit Danicam causam obtentui sumi a caesarianis. Ad haec accepta est a Danis interpositio Gallica. In Daniam advenit dominus de Thuillerie9 et expectantur Battavorum legati10 neque reiectum est a senatu
590
Suecico ad regnorum collimitia colloquium de pace a Danis propositum.11 Quocunque tandem res vertatur, in propatulo sunt consilia Austriaca. Si serio pacem spectarent, non ostenderentur illigata interpositioni Danicae. Interventus talis non est de substantia tractatus.12 Oblatus illis est immediatus. Quo reiecto Veneta mediatio, a sexennio Sueciae oblata acceptaque, proposita est.13 Omnia sunt repudiata.Literae scriptae Hafniae 18 Iunii stylo vetere et a nostratibus interceptae14 confirmant nullum tum adhuc foedus inter caesarem et Danum pactum fuisse.15 Inde scribitur legatum regis christianissimi dominum de Thuillerie 27 die eiusdem mensis a rege auditum fuisse regemque mox contendisse contra dominum Flemmingum16 traditis prius filio sceptro et corona regni.
Pugnatum esse ad Femeren acriter et per integros tres dies Hamburgo refertur. Nos eventum tantae rei cupidi hic expectamus. Dominus Torstensonius insulam Femeren occupavit17 et in viciniam cum parte exercitus movit. Videtur nunc occursurus Gallasio, qui ad Verben castra posuit, loco antehac ab illo et nostratibus saepe munito.18 De Rakocio felicia omnia habemus.19 Koningzmarkius est in Bremensi dioecesi.20 Caetera aliunde cognoscentur.
591
Literae Magnificentiae vestrae cum omnibus pene veredariis recte adferuntur et novissime quidem quae scriptae erant 30 Iunii/11 [sic] Iulii.21 Quibus Magnificentiam etc.,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
Johannes Oxenstierna.
Dabantur Osnabrugae, die 11 Iulii 1644.
In dorso staat: Osnabruggae, die 11 Iulii anno 1644. Ad legatum dominum Hugonem Grotium. J.O. Axelii.