133
Vir eruditissime,
Enchiridion tuum multum legi gaudeo;2 amo enim iurisprudentiam coniunctam cum philosophia, maxime vero cum philosophia christiana. In cuius dogmatis explicandis scio te semper secutum piae antiquitatis consensum, quo nihil potest fieri aut modestius aut tutius aut ad restituendam inter christianos ecclesiasticam pacem convenientius. Quare ut in eo persistas te rogo et hortor, quanquam hortatus nihil egentem. Novi enim Claritatis vestrae prudentiam, quae et in libris eius omnibus apparet.
Negotium illud viri affinis Claritatis vestrae,3 nec nisi infortunio prolapsi, cordi mihi erit et commendantis causa, et ipsius humanitatis. Ubi novero quid in ea causa et ubi fieri possit, omnem amicorum cohortem commovebo.
Deus, Claritatem vestram cum domino Vossio et domino Barlaeo4 diu patriae, diu ecclesiae universae, diu et literis servet incolumem,
Claritati tuae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Novembris 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Corvino.
Bovenaan de copie te Rotterdam: D. Corvino.