Frater optime,
Proficiscenti ad vos Arnoldo Corvino2 filio Johannis3 quanquam nullis ad te commendatitiis scirem opus esse, cum propter eruditionem et virtutes patris tum propter eam, quae tibi cum eo intercedit consuetudinem, flagitanti tamen
442
aliquid ad te litterarum negare nolui, ut vel hac introductione ad te viam affectare ausit. Parens, vir optimus, jam laborat in pertexendis juris Erotematis4, quorum ego jam partem aliquam in formam manualis vidi impressam. Scio id opus a te expectari nimisque jam diu suppressum ut et alia ejus viri scripta magno cum reipublicae litterariae incommodo.Pluribus jam tecum non agam, ut meum in exarando tuum in legendo laborem compendifaciam, hoc tantum addito haerere Corvino comitem Guilielmum Episcopium5, juvenem minime malum, quem et ipsum tibi commendari per me amici voluerunt.
Vale, frater optime, et nos ut facis ama.
Tibi obedientissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VIII. Iulij 1639.
Grammaticam Latinam a Vossio editam6 et a te desideratam hac occasione transmitto.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et Couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 11 Aug. 1639.
En in dorso: 8 Iulij W. de Groot 1639.