eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5094. 1641 maart 9. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Venit in hanc urbem dux Carolus2 deducentibus eum Harcurtio Guichioque,3 comitantibus autem carrucis ferme centum. Uxor4 quindecim hinc leucis abest. Creditur ei reddi et Lotharingia et ditio Barrensis manentibus penes regem locis munitioribus darique ei exercitus, quem regat. Mirus sane est rerum prosperarum regi affluxus hoc tempore. Copiae eius in apertum prodibunt Aprili.

    Cum huc venisset dux Longovillanus,5 compellandum eum mihi censui gratiasque ei agendas pro multis eius studiis ad iuvandam rem Suedicam. Multa eorum, quae ad Suediam pertinent, didicit Baneriani exercitus commercio. Reginam Suedicam matrem6 putabat alendam honeste iis in locis, in quibus esse quam in Suedia maluit, caeterum non permittendum, ut eo redeat, ubi dissidia in Suedia serere aut iam sata - ita enim ille existimabat - alere posset; cogitandum de dando reginae7 marito; videbatur autem electorem Brandeburgicum8 praeferre caeteris ob magnas possessiones et iura et in Imperio auctoritatem. Sermone delapso ad renovationem federis inter Suediam Galliamque,9 cum ego narrassem conditiones a Suedia oblatas et pecuniam Hamburgi retentam, huius rei causam hanc adferebat, quod pars Gallicae pecuniae altera tantum ad Banerium perveniret, altera diceretur in Suediam ire. Respondi ego eius pecuniae administrationem D. Salvio10 creditam, qui propinquus esset ad iussus ex Suedia ac-

    156

    cipiendas distribuendamque pecuniam ex usu publico; solvi inde debere pretia vestium pro militibus, armorum, machinarum, pulveris bellici et si qua similia bello serviunt. Putabat etiam D. marescallo Hornio11 ex longa captivitate vitium mentis obvenisse aliquod, de quo inquirendum nobis, ne permutatio iniqua publicoque damnosa fieret, eo maxime tempore, quo imperatori nihil magis quam boni duces deessent.

    Fama est principem Thomam post longam cunctationem et pecunias e Gallia acceptas reddere se Hispanicis partibus futurumque ei proprium, cui praesit, exercitum.

    Frater novi regis Portugalliae12 detinetur Ratisbonae. Dicitur imperator hoc anno valiturus equitatu ad XX millia. Praefecto, qui Cambium reddiderat,13 audimus a caesarianis praecisas cervices; Furthum, qua in silvas Bohemicas itur, captum a Banerianis; Meinungam et in ea Gillonem Hasium14 obsideri adhuc; Bambergensem agrum vastari a Tupadelio;15 ab Ossenvillio16 Offenburgum circumveniri milite in spem obsidionis, ni vicinarum urbium caesariana praesidia id impediant.

    Videntur17 Helvetii pontificii metuere a Gallis obsidionem Constantiae. Protestantes Helvetii, quanquam de Gallis multa queruntur eorumque vires suspectas habent, tamen a caeteris popularibus suis non patiuntur eousque se protrahi, ut, si quid tale eveniat, armis Gallicis arma opponant. Veneti quietis amantiores sunt, quam ut se in spem partiendae cum Gallis Mediolanensis terrae pacem longam exuant. Dati in custodiam a Polonis Tartarus, a Turcis Polonicus legatus missus18 bellum inter eas gentes videntur portendere.

    Ver appetit maiores nobis res scribendas suppeditaturum. Deus, etc.

     

    Lutetiae, XXVIII Februarii/IX Martii MDCXLI.

     

    Catalanis dicentibus magnas in se parari copias respondit cardinalis Riceliacus, bono essent animo: anno, qui venturus est, non ausurum regem Hispaniae subsistere in Escuriali.

    Dux Carolus praeter equites bis mille habet pedites ter mille. Nova haec copiarum accessio in causa est, cur Erlachius19 non plus tribus turmis hinc acceperit. Tribuni quidam ducem Lotharingum deseruere. Magna munera missa sunt ad Cantecroiam,20 quae duci suasit amplecti Gallicas partes. Cardinalis ducem perbenigne excepit.

    Dux Anguianus21 novus maritus aegrotat. Reginae matris22 literae etiam ad regem et cardinalem venere. De principe Thoma dubitatur adhuc. Lamottius Odincurtius,23 qui auxiliis Gallicis in Catalania praeest, habet secum bis mille quingentos Gallos, quater mille alios exspectat. Dux Lotharingus regis sumtu adhuc vivit mille scutatis constans in diem. Venit iam Rupellam legatus e Portugallia.24

    157

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Reconciliatus Carolus Lotharingiae regi per Cantecroiam. Longuevillani iudicium de loco viduae Suedicae et marito Christinae Brandenburgico assignando. Hornius Nordlingae captus delirium passus. Varia nova. Venetis spes facta dividendi Mediolanensis agri a Gallis. Alia nova.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 11; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 48. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 111 no. 364.
    2 - Karel IV, hertog van Lotharingen, had op 7 maart zijn entrée in Parijs gemaakt. Zie voor het verdrag dat hij met de Franse koning sloot, no. 5083 n. 22.
    3 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3), en Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16).
    4 - Nicole, hertogin van Lotharingen.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, was in februari 1641 uit het Franse leger in Duitsland teruggekeerd.
    6 - Maria Eleonora van Brandenburg, weduwe van Gustav II Adolf, was in 1640 uitgeweken naar Denemarken.
    7 - Christina van Zweden.
    8 - Friedrich Wilhelm, keurvorst van Brandenburg, de latere ‘Grote Keurvorst’.
    9 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juli 1641 verlengd.
    10 - Johan Adler Salvius, Zweeds ambassadeur te Hamburg (no. 5001 n. 1).
    11 - Gustav Karlsson Horn bevond zich sinds 1634 in Beierse krijgsgevangenschap (no. 5264 n. 1).
    12 - Dom Duarte de Bragança (no. 5072 n. 10).
    13 - Niet geïdentificeerd. Cham in de Opperpalts was op 31 januari door Banér veroverd.
    14 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    15 - Georg Christoph von Taupadel (no. 4993 n. 5).
    16 - Paul le Prévost, baron van Oysonville, adjunct van de goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 16).
    17 - Grotius ontleende de volgende berichten vermoedelijk aan de brief van C. Marin, no. 5068.
    18 - De Tartaarse gezant in Polen is niet geïdentificeerd. Met de Poolse vertegenwoordiger in Constantinopel is vermoedelijk gedoeld op de tolk Romaszkiewicz (no. 5068 n. 11).
    19 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    20 - Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix, maîtresse van de hertog van Lotharingen (no. 5041 n. 7).
    21 - Louis II de Bourbon, hertog van Enghien, de latere ‘Grand Condé’, was op 9 februari 1641 getrouwd (no. 4994 n. 18).
    22 - Maria de' Medici bevond zich in Engeland.
    23 - Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt (no. 5060 n. 16).
    24 - Francesco de Mello en dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]