Frater optime,
Tandem, tandem ad manus tuas pervenisse quae per Princium2 miseramus gratum mihi est, ut a te erratorum index confici possit. De pagina recudenda et additamentis ad Appendicem3 agam cum Vergoesio,4 cui tuas misi litteras, et uterque iterum cum Blavio. De Anthologia5 nihil puto moveri debere, antequam Annotata in Novum Testamentum plene sint absoluta, nisi forte tu codicem tuum ante id tempus Bremio6 dari velis, ut indices conficiat, sed ea lege, ne Blavio tradat ante absolutam Annotatorum et de Iure belli ac pacis editionem.7 Interea velim scire, an Anthologiam ante illa ad Vetus Testamentum8 et Historica9 edi velis et an Historica ultimo reserves loco et quid de Procopio10 constitueris.
De Petri negotio11 scripsi antehac et cum senatore Reigersbergio de tota re conferam, ubi huc advenerit, quod hodie futurum spero. Illud de itinere in Portugalliam consilium facile illum elusurum puto neque sane video, quomodo sine magnis impensis illuc mitti possit aut quo loco eius aetatis iuvenis ibi futurus sit. Magis mihi etiamnum arridet, quod de ipso in Galliam ad te evocando antea decreveras. Poterit enim ibi alicuius esse usus, qui iam hic nihil agit.
De praesidibus Curiarum scire quod desideras,12 id ita se habet: in Summo Senatu certus est definitus senatorum numerus, qui a singulis provintiis legi debeat; de praeside et graphiariis nihil convenit, quare ii communibus utriusque provintiae suffragiis in eum locum cooptari debent. Sed haec tota res ideo etiamnum pendet, quia inter provintias Hollandiam et Selandiam
243
non convenit, quo loco Hollandi Septentrionales sententiam dicere debeant, Selandis praeferri, illis ex praecedentium annorum usu praeferri volentibus, aliis vero a reliquo Hollandiae corpore avelli nolentibus. In constituendo Curiae Provintialis praeside aliter se res habet. Sunt enim certae statutae vices neque ulla est disputatio, quin iam ex Hollandia praeses legendus sit, ut et proxima vice. Nisi Catsio13 ea, quam ornat, provintia in quinquennium esset prorogata, a quibusdam iam isti dignitati destinabatur. Nunc de Wijngardio, Dedelio, Oostervikio14 sermo; adiiciunt quidam et seniorem Bellimontium.15 Duobus posterioribus ego faveo.Ex Anglia necdum certi quid habemus de praeside Hiberniae et archiepiscopo,16 sed iam res confecta esse creditur et, ut hic plurimi iudicant, in partem duriorem.
Scribam meliorem quam Barlaei est filius17 optare quidem possem, sed praestare minime. Est, ut scripsi,18 iuvenis egregie doctus et bene pingens litteras, quare nisi quae alia te morantur, fac mentem intelligamus tuam.
Ducem Sedanensem19 exercitum conscribere fama fert, sed id vobis erit notissimum. Alia ex aliis intelliges.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XV Aprilis 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 April.
En in dorso: 15 April 1641 W. de Groot.