Illustris domine,
Quo nunc in statu sint res Bannerii, tum ego, tum haec aula scire desideramus. Quae huc usque intelligimus, mixta sunt bona malis et spes metu. Aleam praelii etiamsi subire velit Bannerius, non subibit Piccolominaeus astu magis quam periculis gaudens. Fedus potius cum Gallia2 quam pax cum imperatore in spe esse videtur. Nam et pecunia Novembri debita numerata est Suedis et paratur pecunia solvenda mense Maio.
Colloquia Palatinorum cum Bavaris3 efficient, ut hic annus post tot alios inutilis pereat. Una me spes solatur fore, ut certi auxilii aliquid constituatur ab Anglicano parlamento, si ea
247
colloquia sine fructu abeant, quae res aut faciliores4 ad transigendum faciet Bavaros aut novos hostes imperatori ac Bavaro suscitabit.In Anglia quis posthac futurus sit status, perobscurum est. Interim huc se recepit proscriptorum unus, nobilis vir Montacutius.5
In Catalania qui nunc arma regit Motta Hodincurtius6 Tarragonem versus ivit hostem quaesiturus, cui interim Burdegalensis archiepiscopus7 omnes maritimas advectiones aufert. Cum Portugallia factum hic fedus.8 Eunt illuc a rege legati duo, extraordinarius marchio Bressaeus, marescalli filius, ordinarius Boulaeus,9 et cum eis equitum ductores, quibus equos et equitem ipsa praebebit Portugallia.
Dux Lotharingiae10 Barrum profectus est. Opus erit hoc anno Batavi fidem suam Galliae probent. Hic omnia ad bellum parantur strennue quatuor exercitibus, quibus praeerunt dux Lotharingus, Millereius, Castilionaeus, Guichius.11 Sed partem harum virium metuendum sane, ne Sedanum in se vertat. Nam fedus12 fecisse comitem Suessionensem, duces Guisium et Bulionium cum Hispano satis constat. Ad sui tutelam tantum, si Sedanum a rege impetatur, qua de re rumor fuit, an ad turbandam ultro Galliam, disputatur. Quinquenta [sic]13 millia francorum a cardinali Hispano ipsis numerata dicuntur. Multum eo itavit is, qui Lucemburgico praeest, Beckius.14 Nunc vero etiam comes Suessionensis ipse Sedano egressus hostilia coeptavit in regios milites, qui commeatus a Lucemburgo Sedanum venientes prohibebant. Haec quo evasura sint, me sollicitant eoque magis, quod quicquid agit dux Bulionius id consulto per uxorem15 principe Arausionensi agere dicitur.
Principi Thomae praeter peditum quinque millia, equites mille quingentos, quos Hispanicis stipendiis ei dat Hispanus, promittuntur praeterea alendis copiis caeteris quinquagena scutatorum millia in sex menses aestivos, vicena in hybernos. Mirari licet, unde tantam pecuniam tam impeditis temporibus reperiat Hispanus. Sed creditur accepturus ab Ethrusco et Mutinensi partim mutuam, partim terris quibusdam divenditis.
Marescallus Hornius16 Lindavii libertatem exspectat. Badensis Helvetiorum conventus17 nihil nisi discordiarum reliquit semina. Bernates et Valesii iam caeteris exemplum dedere per-
248
misso Gallis dilectu. Apud pontificios laborat Hispanicus legatus,18 ut fedus fiat pro tutanda urbe Constantiae.Centum naves longas Constantinopoli paratas audimus bello in Asacum, sed magni visirii19 auctoritatem in periculo esse contra nitente sultani matre.20
Deum rogo, ut ill. Dom. vestrae et instituta migratio21 et omnia caetera eveniant quam felicissime utque omnia, quae nunc in motu sunt, ad bonam pacem nos ducant.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XX Aprilis MDCXLI.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae Comitis, a.o 1641 d. 17/27 Apr. MP.