Illustris domine,
Magnae illae quae ab Arnimio2 colligi dicuntur copiae faciunt, ut metuam, ne plus nihil praestare possit hoc tempore atque illis locis Bannerius quam se suaque tutari. Forte autem si Brandeburgicus elector3 bello se subducat, ea res etiam Saxoni alias cogitationes iniicere possit. Quod autem scribit ill. Dom. vestra4 laborare in id imperatorem, ut Piccolominaeum ducesque alios5 inter se reconciliet, idem et hic intelligo et successurum puto. Si fedus, quod futurum puto, inter Suedos et Gallos6 redintegretur et in Hispania Catalanis ac Portugallis fortuna belli faveat, Batavi vero gnavos se ostendant, haec omnia imperatorem parum opis ab Hispania exspectaturum poterunt pertrahere ad consilia pacatiora. Caesariani et Bavarici hoc agunt, ut hunc annum, sicut ante actos, inutilem reddant Anglis et Palatino.7 Attamen, si fortiter in parlamento Angliae decernatur, quid faciendum sit, si spes pacis fefellerit, aliquid boni inde sperem aut causae communi aut certe Palatino. Valde autem scire cupiam, quale foedus Anglia cum Batavis velit.8
De Arragonia rumores veros non puto. Legati Portugallenses9 quod spem vultu ac verbis
268
praeferunt, prudenter faciunt, sed magnae ex omni Hispania contra eos coeunt copiae nec videmus adhuc, quas partes secuturae sint insulae10 et Africanae Asiaticaeque provinciae. Sollicitus etiam sum, ne in hoc quoque negotio apud Batavos, homines mercuriales, privata obstent publicis.Ex Britannia quid de Hyberniae praefecto et quid de archiepiscopo11 futurum sit, exspectabimus. Videntur parlamentarii eorum necem pecuniis suis emere velle. At exercitui Anglico dolet, quod stipendia sibi minus bene quam Scotis procedant.
De duce Bulionio varia hic sunt iudicia et iam vis quaedam a Sedanensibus coepta est in milites regios, tum qui Rimeliaci erant, tum qui Doncheriaco processerant. Et Beckius12 cum suis copiis non longe inde abest. Sunt tamen qui sperant profectione comitis Suessionensis Romam sedari posse hanc procellam. Et certe optandum est, ut ea cura non parum distractura vires Gallicas regi dematur.
Vix erit, ut Batavi omnia illa, quae in illo rituali libello13 vidi, obtineant. Et certum est bonam partem Batavici Federis aliquam Imperio debere reverentiam. Dum de illis rebus disputatur, Auerspergius14 quicquid istius reipublicae nosci potest, ediscet.
De induciis Belgicis pontificis nuntius15 sermones aliquando hic serit. Sed quantum iudicare possum, canit surdis. Interim his rumoribus et cardinalis Hispanus plebem lactat Belgicam et Galli habent quod Batavis minentur, si minus hi Gallorum desideriis respondeant.
Gillo Hasius16 capto Wilstadio obsidet arcem Molburgum et Hohentwilanus praefectus17 praedatum egressus cladem aliquam passus est. Galli a Bernatibus, Tigurinis et Uraniis parum militis impetrarunt. Caeteri pagi de conditionibus disputant. Hatzfeldius18 cum duodecim millibus ad Rhenum tendit invalidis ibi Gallorum rebus et distractis per Erlachium Ossenvilliumque19 consiliis.
Constantinopoli est legatus Persa;20 paratur bellum in Asacum missis ad Tartarorum Precopensium regem21 donis et mandatis, ut eidem bello se accingat.
Quod rex Daniae circa vectigalis negotium agere incipit remissius, id partim turbidis Hispaniae rebus, partim timori a Suedorum cum Batavis federe22 deberi arbitror.
Deus det christianis fidam pacem ac ill. Dom. vestrae prosperrima omnia.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, IV Maii MDCXLI.
269
Eporediam23 cepere Galli, archiepiscopus Burdegalensis24 naves aliquot farinae plenas. Exercitus Gallicus in Catalania ad Leridam est, cecidit hostium quosdam. Exercitus, qui hic sunt, procedent medio hoc mensi. Dux Carolus25 apud suum est.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Leidae, a.o 1641 2/12 Maii. MP.