Excellentissime et illustrissime domine,
Fui apud regem Remis. Antequam eius adeundi mihi fieret copia, quam eodem die nactus sum quo Remos veni, compellavi D. Chavigniacum2 de negotio marescalli Hornii.3 Liberaliter promisit operam vetuitque me de effectu dubitare, quantum quidem in ipsorum esset potestate. Rex perbenigne me accepit. Gratulatus ei sum de capta Aira et multis Hispanorum navibus ac de exstincto bello civili. Addidi multis modis obligatam regi Galliam ob propulsata arma externa, sed magis ob repressas internas discordias, quod malum olim experimentis cognitum Galliae esse periculosissimum, regis prudentia ac fortitudine vires omnes etiam in posterum amiserit. Veni deinde ad rem marescalli Hornii. Rex nihil se malle respondit multis verbis virtutes eius praedicans. Itaque scripturum se ad Halerium,4 ut simulac sciretur Hornium Lindaviam reduci, Waertius5 perduceretur Brisacum, ut deinde utriusque permutatio fieret; quam ad rem cum ego ut aptissimum locum proposuissem Basileam, idem ut ante Chavigniaco, ita nunc regi placuit. Scripsi ad Mockelium,6 ut ad reducendum Hornium laboret et de eo certiorem faciat Halerium. Itaque eam rem plane pro confecta habeo speroque me sospite marescallo Hornio triumphaturum, nisi ex parte hostium novae iniiciantur morae.
Dixit mihi rex Airam rursum ab hoste obsideri cumque ego respondissem magnum esse regis exercitum, dixit se istuc ire visurum, quid fortuna belli sit decretura. Consedit autem hostis, ut ex aliis intellexi, in iisdem munimentis, quae Galli fecerant quaeque Milleraius7 non destruxerat, quod alioqui post captas urbes fieri solet, quod famem metueret hoste agros tenente. Relictum tamen urbi praesidium quatuor millium et alimenta in menses quatuor.
Duci Bulionio rex duras admodum conditiones tulerat, dum incertum erat, quae consilia capturus esset dux Carolus.8 At postquam hic aperte induit hostilia, rex prudentiae suae existimavit cedere tempori multaque largiri duci Bulionio,9 inter quae haec sunt, quod comitis Suessionensis mortui corpus inferretur monumentis, quod contra eius memoriam nihil agetur, quod qui eius auctoritatem secuti sunt bona salva reditumque in Galliam habebunt. Duces Carolus, Guisius, Vindocinensis, Valetta10 nunc ex Hispanorum oppidis bellum movebunt externum; factionem in Gallia, cuius semina iecerat Suessionensis, fovere vix poterunt. Exercitus Hispanicus circum Airam ad XXIV esse dicitur millia.
460
Est hic vitrifex,11 qui non alienus videtur a migratione in Suediam, si norit, quae commoda habuerit is, qui idem opificium antehac in Suedia fecit.
Dux Bulionius re sua cum rege composita - magnas autem ab eo pecunias accepit - Sedanum reversus significavit Virgilio Malvessio,12 legato Hispanico, et alteri, qui Trautmansdorfium13 propinquo sanguine contingens ab imperatore Sedanum missus fuerat, recte facturos, si discederent; quod fecere. Guisius dux iam ante sua sponte discesserat.
In Catalaniam missa sunt quatuor millia militum ad augendas vires Mottae Hodincurtii,14 naves longae quatuor, sex aliae ad episcopum Burdegalensem.15
Gillo Hasius16 marchionatum Badensem depascit Brisaci quiescente Erlachio.17 Rex milites sub Grancaeo18 in Lotharingiam missos revocat et nobilitatem vocat ad arma habiturus brevi apud Teruanam XXX militum millia.
Audimus ab imperatore parari legationem in Angliam.19 Acta in negotio Palatino ex sermone Anglico in Gallicum translata mitto.20 Bene se habent, sed desideratur definiti aliquid super auxiliis.
Deus [etc.]
Lutetiae, VII/XVII Augusti anni MDCXLI.
In sermone dixit mihi rex plane sibi propositum quaerere pacem orbis christiani, quod de ipso rege est cur credam. Galli priusquam ab Aira abirent, bis cum hoste pugnarunt. Priore pugna cepere signa novem, carros impedimenta ferentes CCC, altera disiecerunt quatuor centurias Hispanicae gentis.
Romae legatus Hispanicus21 omisit ceremonias peragere die S.tae Elisabetae,22 quae olim Portugalliae regina fuit. Id Romani sic accipiunt, quasi rex Hispaniae Portugalliam inciperet habere derelictui. In regno Neapolitano et oppida et munera publica veneunt quaerendae pecuniae. Harcurtius23 terram Languesiam dictam insidet. Colloquia sunt inter Burgundos comitatus et ducatus de induciis.
Angli multa adversus regem sua facta redimere parant liberalitate ad XXV milliones perventuros ex tributo in capita, in quo duces solvent LX sterlingos, marchiones L, comites XL, alii minus pro suis opibus.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Colloquium cum rege habitum refert. Hornii liberatio procurata. Airae obsidio ab Hispanis. Mitiores Bulionaeo conditiones propositae. Vitrificem in Sueciam mittendum significat. Bulionaeus conciliatus. Omissa Romae ceremonia S. Elisabethae Lusitanicae a legato Hispano. Anglicana.