478
Mi frater,
Iterum dico mirari tam lentum antehac Blavium, nunc ita festinasse, ut misso ad me indice et erratis, meum super iis iudicium non exspectaret, sed in exteras oras librum2 mitteret. Quare si me amicum vult, errata recudet meo sumtu, indicem autem aut recudet aut auferet. Non est enim index, qui mentem meam male indicat. Deinde scribat ad eos, ad quos tam praepropere misit exemplaria, mittatque correcta errata et indicem correctum aut certe mandatum auferendi indicis. Est enim id pernecesse.
Heri apud me fuit Petavius3 cum alio sui ordinis. Ostendunt se pacem ecclesiae amare. Et multi ad populum ea de re agunt commodum, non tamen quantum iactant protestantes. Ministri autem illi protestantes4 quod more veterum Dei invocatione utuntur, cum eucharistiam faciunt, sane in Languedocia dicitur nemo offendi. Neque facta haec mutatio scripto, sed voce.
Cum regiones exteras nominat, in quas missi sunt libri, miror de Anglia non facere mentionem.
Velim in fine de Iure belli ac pacis5 poni haec sumpta ex ultimis mandatis regis Francorum S. Ludovici ad filium suum:6 ‘Si qua controversia aut actio in te moveatur, inquire in veritatem tam contra te quam pro te. Si quid alieni habere te animadvertas, quod aut te aut maiores tuos cepisse constet, fac illico restituatur. Cave bellum geras adversus christianum quenquam nisi ex multorum consilio et ita, si bellum evitare non possis. Quod si bellum habeas, abstine ab ecclesiasticis et iis, qui tibi nihil nocuere. Si inter subditos tuos bellum aut rixae oriantur, fac eos ad concordiam reducas, quamprimum fieri potest. Saepe specta quid bailius,7 praepositi et alii officiales tui faciant, et in eorum actus inquire, ut si quid corrigendum sit, id corrigas. Fac nullum turpe peccatum regnet in regno tuo.’
Ad Airam hostis praeter quod famem exspectat, opera admovet. Marescallus autem Bressaeus et Millereius8 captis Centia et Bassaea pergunt ad Lisam flumen, ut ab urbe Insulana adventantes commeatus hostium castris intercipiant. Pulveris bellici penuria in causa est, cur Bassaea sit dedita et cur Conisii deditio Gallis speretur. Eadem ex causa Taurinorum urbem rursus a se obsideri sperat posse princeps Thomas, quia igne incertum an fortuito pulvis in arce qui erat flagrarit. Tarragonae equi eduntur. Quingenti edendi restant.
Tibi obligatissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 31 Augusti 1641.
479
Rogo salutes optimam matrem, uxorem tuam, liberos et amicos.