eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5350. 1641 september 7. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    In marescalli Hornii2 negotio nihil est, quod a rege desiderari ultra possit. Sed voluntas Bavari exspectanda est.

    Airae famem opperitur qui obsidioni isti per morbum cardinalis infantis praeest Beckius.3 Obsessi alimentorum copiam sibi auxere salitis equis quingentis. Est alter sub Lamboio4 et Guisio Hispanorum et caesarianorum exercitus, qui ex praesidiis et Flandro milite crescit indies; is se Gallorum opponit conatibus. Visi sunt marescalli Bressaeus et Millereius5 non longe ab Insulis, verene molientes obsidium eius urbis an eo metu hostem sperantes ab Aira abstrahi posse an ut improvisi castra assultent, varie dissertatur.

    Et haec quidem mediocria. Ad Conisium res ambiguae, verum ad Tarragonam magna clades accepta est. Hispani adiuti a Genuatibus collecta classe galeonum XL, navium longarum XXX, fustarum insuper et brigantinorum bono numero diebus secundo et tertio Augusti adorti classem Gallicam, quae sub archiepiscopo erat Burdegalensi,6 pepulere eam. Recessit ea primum ad Caput Quercus, promontorium eius regionis, deinde Massiliam. Victores Hispani eadem classe Barcinonem nunc premunt pressuri et terra, ut creditur. Parantur et in Portugalliam valida arma, non una ex parte.

    Comitatenses Burgundi agros circa Metim, Virodunum et Tullos incursant. Dux Carolus7 ex Lucemburgico in Lotharingiam rediit, ubi multis iam oppidis captis Spinale obsidet Gransaeus.8 Nihil est, quod Gallis ibi obsistere diu possit praeter Lamottam. Sirici est consilium ducis, ibidem Cantecroia9 tam exosa omnibus quam amata duci. Principi Arausionensi satis adhuc hic annus temporis largietur ad praeclari aliquid agendum.

    489

    Spero nos brevi intellecturos adventum Torstensonii10 cum egregiis supplementis ad castra apud Wolfenbutelam. Ea res genti Suedicae quassatam auctoritatem restituet. De Dorstena spero fortiora consilia capturos Batavos.

    Imperatorem omni modo id acturum, ut negotium Palatinum trahat, nimis manifestum est. Sed an a parlamento Angliae exspectari possit virile decretum de certis pecuniis ad id negotium destinandis, sermones quorundam, qui res Angliae penitus introspexere, dubitare me cogunt. Hiberniae portus clausos audio, ne milites inde ad Hispanum eant; reginam matrem11 Duberniae esse, ut mare transeat; motus in Anglia per absentiam regis metui, in parlamento circa episcopos multum discordari. Solet rex Angliae, ubi parlamentum solvitur, criminum indulgentiam dare. Id ut faceret rogatus dixit se id ita facturum, si et captis et exsulantibus venia daretur. Cum id parlamento minus placeret, relicto isto negotio in Scotiam abiit. Ibi quoque dicuntur esse dissidia et credibile est non fore, ut eadem semper velint proceres, plebs, ministri.

    Dicitur Moscovius felix fecisse in Turcas praelium. Si Turcarum sultanus12 sine virili stirpe moriatur, bellum in eo imperio civile vitari non poterit ob ius successionis incertum.

    De literis virorum in Gallia eruditorum loquar cum amicis.13 Interim Deum precabor, ut ill. Dom. vestrae res semper det prosperas et senectutem neque gravem neque publico inutilem.

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, VII Septembris MDCXLI.

     

    Gaudeo libertatem datam principi Ruberto;14 timeo tamen, ne et hoc moram iniiciat decretis Anglicanis. Granzaeo additae sunt alae ex Alsatia duae.15 Exercitus duo Bressaei et Millerei facere dicuntur XXX millia et iussi alimenta secum ferre in octo dies, velut in hosticum irrupturi. Lamboius cum Guisio decem habere millia dicuntur, Beckius sex millia militum, agrestium quatuor. De Guisio per absentiam damnando bonisque eius confiscandis agitur in parlamento. Caeteris, qui comiti16 Suessionensi aut Bulionio adfuere, publicata abolitio. In Italia marchio Villa17 principis Thomae milites Cherasco insidiantes ita cecidit, ut mortui dicantur octingenti, vulnerati quingenti.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 4/14 Sept. a.o 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 2962. Gedrukt Epist., p. 688 no. 1518.
    2 - Gustav Karlsson Horn (no. 5264 n. 1).
    3 - Johann von Beck (no. 5140 n. 19); de kardinaal-infante Ferdinand van Oostenrijk overleed op 9 november 1641.
    4 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    5 - Urbain de Maillé, markies van Brezé (no. 5142 n. 16), en Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye (no. 5101 n. 7), beiden maarschalk van Frankrijk.
    6 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27). Het ontzet van Tarragona door een Spaanse vloot vond plaats niet op 2 en 3, maar op 22 en 23 augustus; zie ook no. 5353 aan A. Oxenstierna.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    9 - Zijn maîtresse Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix (no. 5041 n. 7).
    10 - De nieuwe opperbevelhebber van het Zweedse leger in Duitsland, Lennart Torstensson (no. 5176 n. 4).
    11 - Maria de' Medici.
    12 - Ibrahim, sultan der Ottomanen. Op 2 januari 1642 werd zijn zoon en opvolger, Mohammed IV, geboren.
    13 - Dit zal doelen op de verzamel- en publikatie-activiteit van Camerarius; zie ook no. 5038 n. 3.
    14 - Ruprecht van de Palts.
    15 - Naar de copie te Uppsala verbeterd uit: sunt alae sex.
    16 - De rest van de brief ontbreekt in de copie te Uppsala.
    17 - Guido de Villa (no. 5273 n. 14).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]