Frater optime,
Rogo me exacte edoceas, quas partes indicis2 mutarit, quas non mutarit Blavius. Ego, nisi omnia mutat, omnia tolli volo.
Si quis esset typographus, qui edere vellet illa opuscula ad perferendum viduatum hortantia3 charactere mediocri, omnia bona occasione transmitterem. Expedit, ut mulieres norint id esse melius, etiamsi secundae nuptiae non damnantur.
De Hispali et Andolosia4 nugae sunt.
In Overbekii et Schonckii5 negotio adhuc me tenebo medium, quanquam multis Overbekiorum in me officiis obstrictus. Rogo te inter propinquos viam concordiae monstres.
Slatio6 viventi satisfactum est e remonstrantibus, quibus eam ob rem concessi omne lucrum ex editione sex librorum de Veritate religionis christianae.7 Norunt id Utenbogardus et Episcopius.8
Velim scire, quas causas Lugdunenses et Amstelodamenses attulerint, cur non probarent de causis fisci et criminum,9 quod aliis placebat.
Suedicum illud quod narras,10 fortis animi factum est.
Certus sum diu esse quod Episcopius mea Annotata et opuscula11 habet. Dubito, an non is Bremio12 quaedam in indice dictaverit a meo sensu aliena. Si ita agitur, quid Blavio credam posthac? Praeterea, quae lentitudo, quae errata!
Haec ubi scripseram, percurri chartas indicis. Video in illis ipsis chartis quaedam, quae mutata volui, malo consilio relicta. Itaque nihil restat, nisi ut auferatur undique index ut pessime factus. Valde mihi dolet me sic tractari. Bremio nolim quicquam posthac meorum credi.
554
Scripsit Amyrausius13 librum, quo Calvinum defendit de absoluto reprobationis decreto. De me benigne loquitur, sed dolet me in tam infelices partes incidisse. Velim inquiras, in qua editione compareat illa Melancht[h]onis epistola de quodam in carcerem coniecto, quod a Zenone dissentiret.14 Nam Amyrausius negat se reperire.
Mileterius et Codurcus15 mea ad Cassandrum annotata16 plurimum probant.
Sanpreulius,17 Atrebatum praefectus, in carcerem a rege datus est ob caesos qui e Bapalma emissi erant, cum adhuc tubicen regius eos comitaretur. Res est obscura.
Rogo me commendes optimae matri, uxori tuae amicisque communibus.
Anthologia mea18 Lugduni reperit typographum. Huc remittenda erit, ne fiat Augiae stabulum. De Lucano19 et poematis20 curam tibi mando.
Vale, mi frater.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
5 Octobris 1641.