Excellentissime et illustrissime domine,
Quae ex rege ipso de negotio marescalli Hornii2 intellexeram, ea perscripsi nuper Sublimitati tuae. Nunc vero quae D. Mokelius Ebsteinio3 scribit incertum me reddunt, quid credam potissimum, an Gallos, qui Waertium4 et audacem et locorum peritum metuunt nunc maxime, dum durat Airae obsidio, clam moras nectere aliud dicendo nobis, aliud Bavaro, an vero Bavarum de industria eos serere rumores, per quos Gallos Suedis suspectos faciat. Sed de his rebus Sublimitas tua perspectis D. Mokelii ad ipsam literis certius cognoscet. Illud constat Stellam,5 qui Basileae est, multa habere cum Bavaricis colloquia.
Pro Aira an adhuc aliquid tentaturi sint Galli, ambiguum est et rumusculi hic cursitant veniri ad pactiones.
Qui in Pedemontano sunt milites utrinque in hiberna ducti sunt. Interim Mottam non obsidet quidem, sed aditus claudendo fame territat Halerius.6 Hasius et Mercius7 quinque millia peditum, trecentos Croatas ad Hohentvilae obsidium duxere. Erlachius8 contra duo militum millia a Granseio9 accepit. Sed non intelligo, quomodo aut Erlachius tanto minor hostem aggredi possit aut hostes, qui nunc cuniculis machinisque rem agere incipiunt, multum nocere possint arci in rupibus et quidem celsis positae, quae causa est, cur multi suspicentur hostem aliud ostentando occultare consilium occupandi locum aliquem, ubi et ipsi Rhenum, quoties volent, transire et Helvetios pontificios ad tuendum Burgundiae comitatum transmittere possint; namque ea portio Helvetiorum indies et protestantibus fit infestior et addictior Austriacis. Circa Bernam quieta sunt omnia et Argentoratum in alta pace est. Rhaeti et archiducissa10 disputant de cappucinorum, quibus in Engadinam permissus est reditus, alimentis et queruntur pecunias ab Hispano tum populo, tum militibus, qui Mediolani agunt, promissas non recte procedere.
Exspectatur hic princeps Monaeci11 pro ea arce accepturus a rege terras, quae in reditu habeant XXV millia scutatorum cum ducatus titulo.
Lucensium controversiae cum pontifice redardescunt. Pontifex autem praedicat vere venturo futura sibi XX millia peditum, quatuor equitum ad invadendas terras Parmenses et Placentinas, ni dux Parmae12 imperata faciat et clementiam imploret. Quod vero episcopus Lame-
658
gae13 res novi regis Portugalliae Romae agit, offendit Hispanum eaque res et aliae quaedam creationem cardinalium morantur.Die decimo octavo Novembris XXXVII naves longae Hispanorum, onerariae XXV cum tartanis aliquot octo peditum millia, octingentos equites cum mulis machinisque non paucis in portum Colubrae, quem in Ruscinonensi tractu Hispani tenent, exposuere suntque ibi hoc tempore non obscure validiores res Hispanorum, qui et proelium minantur. Veneti, Ethruscus, Neapolis plena sunt armis.
Haec sunt, quae nunc habemus, quae Deus in bonum Suediae orbisque christiani vertat ac Sublimitatem tuam, etc.
Lutetiae, XXVIII Novembris/VII Decembris MDCXLI.
D. Marini14 sane me miseret, literas semper ad me scribit lachrymosas. Papa novas munitiones facit et in Ferrariensi et in Bononiensi territorio. Tutelam Asaci deseri a Muscovita intelligimus.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Galli moras nectunt liberandi Joh. Waertii. Hohentvilae obsidio. Studium Austriacorum ad trahendos in suas partes Helvetios pontificios. Principis Monaci facta regi propositio. Pontificis in Parmensem felix expeditio et cum Luccensi republica controversia. Papa dubius num Lusitaniae regem agnoscat necne.