Illustris domine,
Filio ill. Dom. vestrae2 opto celerem reditum bene confectis negotiis.
Postquam Torstensonius3 suo cum milite ad veterem exercitum venerit, videbimus, an res
666
ad praelium sit ventura, an vero nostri oppugnaturi Saxonica oppida. Hohentwilum machinis verberant hostes, ipsi validis munimentis sese tutantes contra hostium tela. Erlachio,4 ut contra eos eat, non satis est copiarum. Dux Carolus5 Homburgi est, copiae eius partim in praesidiis, partim in Palatinatu inferiore. Palam hostilia in Gallos patrant et Galli e Tabernis Alsaticis6 egressi equos cepere, quos Argentoratensis civitas mittebat donum duci Carolo. Pontemoussani iterum iurarunt fidem regi Galliae et Granseius7 arcem oppugnat sitam inter Mottam et Novum Castellum.Helvetii adhuc disputant, an dilectus, quos petit legatus Galliae,8 debeantur in hoc bello ex federe cum Gallia, an vero pugnent cum federibus Austriacis, Burgundicis, Mediolanensibus et imperii reverentia. Sed pontificii Helvetii metu Gallorum abstulere diplomata tutelae, quae locis quibusdam episcopatus Basileensis apposuerant.
In Ruscinonensem tractum advenit marescallus Bressaeus9 Catalaniam pro Galliae rege recturus summo cum imperio. Audimus in eo tractu Ruscinonensi nunc pares ferme esse copias bellantium utrinque, ad septem millia peditum, equites minus mille. Rex Catalanis in ver proximum promittit novem peditum, duo equitum millia.
Aira ante hos dies octo Hispanis dedita est paullo celerius quam hic creditum fuerat idque ob alimenta, quae restabant, madore corrupta. Praefectus oppidi qui fuit,10 ad regem venit et bene ab eo acceptus est. Periere de praesidio, quod ter mille hominum fuerat, morbis mille septingenti. Rupellam11 rex novum episcopatum facit.
Dux Parmensis12 exutus ducatu Castri novo edicto, ut ipse Romam veniat fide publica accepta, citatur. Manet adhuc in armis et metuitur ideoque papa multo milite tutatur fines et Bononienses et Ferrarienses. Sed et Mutinensis dux13 cum ipso Parmensi et Ethruscus14 cum legato Galliae15 collocuti sunt, ut conditionibus aequis hoc negotium componatur. Manet adhuc Lucensis controversia et an legatus, qui novus e Portugallia venit,16 ut talis admittendus sit, lenta est Romae consultatio.
Facit rex novas cohortes Germanorum et alas. Princeps autem Monaeci17 etiam dux et par Galliae futurus est. Fama hic est contra Portugallos mitti principem Thomam, Catalaniae tuendae Leganesium.18
Principi Ruberto19 libertatem gratulor. An pro ea domo maius aliquid sperare debeamus, pendet ex iis, quae in parlamento Angliae decernentur. Ad alia impedimenta non levia accessit gravis ille ex Hybernia motus, ubi ingens est pontificiorum numerus et forte addent se alii,
667
quibus gravis est Anglorum ibi dominatus. Unum hoc tempore bonum est, quod Hispano talia fovere nunc non vacat.Accepi a barone Oxenstierna20 literas. Puto verum esse quod coniectat ill. Dom. vestra ab induciis non abhorrere Suedos. Neque id nolent Lunemburgici ac Hassica21 additis quibusdam conditionibus. Palatinum negotium, ni fallor, omnes Anglis tractandum relinquent. Quod ad caeteros Germaniae principes attinet, non possunt externi liberos facere eos, qui liberi esse nolunt. Nam et si cogantur esse liberi, eo ipso liberi non erunt. Ansiaticae civitates in bellum pertrahi se non patientur et magna excusatio est commerciorum necessitas. Hamburgensis civitas et Bremensis a rege Daniae eiusque filio22 magnum adeunt libertatis periculum nec video, quomodo malum imminens evitare possint, nisi societate cum Batavis.
Deus pacem det christianis et ill. Dom. vestrae prospera omnia.
Ill. Dom. vestrae obsequii perpetui debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 14 Decembris MDCXLI.
Arx illa apud Motam dicta Basilia in potestatem venit Gallorum. Marescallus Bressaeus in Ruscinonensi tractu Argilleriam munit.
In Italia agitur de nuptiis filiae ducis Parmensis cum filio Barbarini Romae praefecti.23
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.