696
Frater optime,
Amstelodamum cum uxore et filiis2 - quos inde iam Lugdunum ducam3 - profectus, nudiustertius ibi tuas XX Augusti datas et XXVIII Augusti inscriptas accepi, et causas quidem cur ante tres septimanas non scripserim,4 quas tu recte divinas, proximis vicibus perscripsi. De Diderico vero nihil te habere doleo, neque enim particeps fuit eius quam Galli obtinuerunt victoriae,5 sed interim nec particeps fuit eius periculi quod multos hausit. De redemtione tecum bene spero.
De papae electione quid futurum sit, intelligere desidero.6 Interim avide hac occasione legi bullam Gregorii XV super tenendo conclavi,7 et relationem eorum quae in eligendo pontifice iam defuncto gesta sunt, ut quae iam in futurum ea de re scribentur possim capere. Gassionis consilia bene processerunt,8 et certe hoc praestitit ut iam Galli ab interioribus Flandriae arceri non possint. Princeps noster ad Receptaculum Gandavense bene reperit quod agat,9 nam et egregie munitum est et animose defenditur.
De Anthologia cum amicis agam, ut et de aliis rebus de quibus te proxime faciam certiorem.10
Hodie nuntius Hamburgo veniens refert Suedos inspectante exercitu imperiali et Danico castra movisse,11 ita ut se ad interiora Germaniae receperint tanquam terga hos-
697
tium circumventuri, atque eam ob causam utrumque exercitum ab imperatoribus eductum et post egregium conflictum victoriam a Suedis stetisse. Hi rumores litteris XIV huius mensis12 Hamburgo scriptis ad mercatores confirmari qui eas viderunt testantur. Audio praeter eas quae in sinu Baltico sunt naves, quindecim alias a nostris submitti; eae quid effecturae sint videbimus ubi redierint quae iam fretum transierunt naves.13 Plura quae iam scribam non habeo.Deus te, tuam, tuos diu nobis servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Amstelodami, XXIX Augusti 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. le 6 de Sept.
En in dorso: (29 Aug.) 1644 W. de Groot.