145
Frater optime,
Has ad te litteras Amstelodamo scribo, quo ad nuptias cognati Graswinkelii2 evocatus excurri. Tua de exemplaribus mandata turbavit Vanderhogius,3 qui sua nondum mihi tradidit, cum interim ubique prostent. Ego iam Vossio exemplar a Blavio petam,4 redditurus ubi tua accepero, et curabo ut ipsi coram satisfaciam. Heri Salmasio exemplar compactum, quod et ipsum eadem lege ab Elzeviriis petii, in manus dedi;5 egit ille gratias et porro per litteras tibi acturum se promisit. Reigersbergius suum habet, neque aliis postponi merebatur.
Pro iis quae de rebus Italicis, Gallicis, Hispanicis scribis gratias habeo.6 Hic omnia fervent novis de victoria Suedorum adversus Danos, tam in pugna navali7 quam terrestri,8 sed de hac rumores adhuc sunt incerti. Interea constat convenisse de loco quo Suedo-Danica controversia finiatur, et iam aliquos e Dania ad eam rem deputatos.9 Faxit Deus ut aliquando firma pax inter tam vicinas nationes coalescat, nam id bellum praecipue moram iniicere videtur negotio Monasteriensi.10 De papae morbo audiuntur hic susurri;11 quicquid eius sit ex te spero intelligere.
146
Quod tuum epigramma in Utenbogardum carmini Westerbanii subiectum est,12 id typographi culpa factum, qui hoc solum excusat, paucos tuos versus non potuisse seorsum excudi; ego nihil eius scivi priusquam prostarent carmina, quare exemplar tibi misi. Si quid hic in promovenda editione Anthologiae praestare possim, pro viribus annitar;13 satis diu me ista cura vexavit.
Te interea tuamque uxorem et liberos divinae tutelae commendare non desinam,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Amstelodami, XIV Novembris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 st. 8.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Nov.
En in dorso: 14 Nov. 1644 W. de Groot.