Frater optime,
Exemplaria Annotatorum in Vetus Testamentum duo2 quae Va[n]derhogius attulit nondum accepi,3 neque enim adhuc rediit Hagam, sed vesperi rediturus putatur. Interea libri tui hic iam publice prostant,4 atque ita Vossius et Salmasius sua exemplaria serius accipient quam alii qui ea ement, nam e prioribus alterum mihi servavi, alterum Reigersbergio5 misi.
Vidi hodie libellum de Reformandis horis canonicis a Blavio impressum, sed non addito nomine.6 Carmen Belgicum et Latinum Westerbanii7 in obitum Utenbogardi excudit typographus,8 cui et tuum, quod ab amicis nactus est, subiecit.9
Pro iis quae de animo pontificis, de gestis in Portugallia, Flandria aliisque regioni-
87
bus nuntias, gratias habeo maximas;10 quod de Anglorum qui Londini sunt dissidio scribis, id confirmant et alii.11A Diderico nostro litteras Casseliae VIIo huius mensis datas accepimus; gaudeo eum apud ducem Anguianum in pretio esse.12 De Petro rogo cogites super iis quae proxime scripsi.13 Salengrianum hisce aliquot diebus non vidi itaque de arca certi quippiam nondum habeo;14 dabo tamen operam ut intelligam ecquid spei supersit.
Princeps iam huc rediit;15 putatur hoc agere ut maiorem filiam16 comiti Mauritio Nassavio nuptum17 det eique praeter praefecturam Wesaliae, quam nuper dedit,18 etiam id munus conferat quod habuit prius Staeckenbroeckius, nunc vero comes Stirumbius,19 qui et ipse vitam cum morte commutavit,20 ut nimirum filii sui sit optio in dignitate magistri equitum,21 quanquam et eam ambit Wilhelmus Nassavius, Frisiae gubernator.22 De
88
Suedicis et Danicis controversiis nihil fere hic audimus.23 Recte tu de impensis nostris in classem navalem factis iudicas.24Spero Deum Optimum Maximum aliquando viam monstraturum qua inter partes pax sincera et universalis coalescat, cuius protectioni te tuosque omnes commendo,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIV Octobris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 24 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Nov. 1644.
En in dorso: 24 Oct. 1644 W. de Groot.