159
Nobilissime et amplissime domine,
Video nobilissimam Amplitudinem vestram et Latino et Gallico sermone pari nitore et elegantia uti;2 mihi in literis, quae non publico sed amicis scribuntur, nimium forte festinanti sufficit si intelligar. Quod apud viros rerum peritos facile consequor, inter eos autem eximium Nobilitati vestrae assigno locum.
Magnam fuisse nostrorum in mari victoriam video consentiri;3 an tanta fuerit quanta nuntiatur, posteri dies docebunt. At si ita res se habet, quid aliud expectandum est quam ut praecipuas Danici imperii insulas nostri intrent, Dani vires cummaxime distinente Scania?4 Qui Danicas apud vos res agit,5 facit quod rei solent, ut verum non fateatur nisi coactus.6 Credo et commeatus et pabulatum esse difficiles tum Torstensonio, tum Galassio,7 sed huic magis, unde credibile sit hunc priorem abiturum, quod sine periculo vix fieri potest, instituro tergis abeuntium hoste.
Transamasianam controversiam ex usu communi si non extinctam, at certe sopitam gaudeo,8 optoque de Bercana idem fiat:9 exigunt id tempora, ne turpe putent amici amicis
160
aliquid concedere potius quam inimicis in utrosque aditum dare. Coloniensis electoris vetus ista est cantio,10 ad quam repetitam occalescere aures solent. Dominus Spiringius pergit suo more agere,11 iura negat sibi nata.12 Avebo autem scire, quis istius controversiae futurus sit exitus et quae loca Americae sint unde ortum sumserint.13 Zeilonem si aut ceperunt aut capere poterunt Batavi, ea expeditissima erit ratio qua se absolvant a disputatione territorii Galae.14 Est quidem et Societas Asiatica et Americana digna cuius curam gerant proceres,15 sed illius societatis res ut vetustiores sunt, ita firmiores, neque tamen tam opimae, ut ob id vectigales aliis fieri debeant. Dissidia civitatum principis Arausionensis praesentia, si modo is velit, facile sedabit.16 Quid praeterea decreturus sit Hollandiae Conventus17 et quas Suedis conditiones pacis cum Dano commendaturi sint qui istuc agunt legati videbimus;18 quod ipsis sit prudentiae, inde iudicium fiet.Doleo res Angliae regis non esse quam vellem prosperas.19 Ivit rex ab Oxonia Bristoliam cum sex equitum, octo peditum millibus. Magnae sunt et in illis partibus et alibi parlamentariorum copiae.20 Mancestrius regi instat, Essexius apud Readingam est, Massius tribunus caesis ferme ducentis de principis Roberti militibus maiores copias a parlamento poscit. Novum Castellum a Scotis vi irruptum est, Leverpolio de deditione
161
agere coepit. In Hibernia castellum Duncanormum ad Wixfortium amnem parlamentariis deditum audimus. In Italia Hispani ad Alexandrinam se tenent, ut a Finali periculum arceant. Hispanicus exercitus ad Iberum amnem Flixam obsidet; in Extremadura castella quaedam eripuere Portugallis et eorum quosdam occiderunt ad Civitatem Roderic[i]. Magallotti inter Saram et Mozellam exercitus ferme duodecim millium est, ad Watenam et vicinis locis novem fere mille et commeatus difficiles. Mareschallus Castilionaeus rectius valet.Deus, nobilissime et amplissime domine, nobili Amplitudini vestrae det fausta omnia,
nobili Amplitudini vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Novembris 1644.
Novae ab Hispania literae dicunt exustam a Portugallis urbem Sancti Vincentii; Gramontum autem Catalaniae urbem a Gallis obsideri. Venisse Ulissiponem aliquantum sacchari ab insula Sancti Thomae, derelicta a Batavis. Inter eosdem Batavos et Portugallos bellum manere in Asiatica India et pulsos Zeilana insula Batavos. A Roma, renovatam ibi a papa et iuratam bullam Pii Quinti contra alienationem bonorum ecclesiae. A Rheno, Hochstam obsideri a Bavaricis, sed ivisse eo a Crucenaco Gallos, ut eam obsidionem disturbent. Ab Anglia, parlamentarios ab obsidione Bamburi disiectos, sed pugnatum ad Neuburium et IX machinas ereptas regi. Hibernos in Walles foede grassari; ideo qui eorum bello capiuntur nemini vitam concedi, idque ex constitutione parlamenti quod est Londini. Carlilum in Comberlandia obsideri a Scotis et parari obsidionem arcium Tinmuthi apud Novum Castellum et Scarbourii in Eboracensi tractu. Principem Mauritium esse apud Wallengsfortum; ire contra eum parlamentarios milites qui Abingheni fuere. Copiae quaedam Gallorum apud Bononiam congregantur, ut eis qui Wattenae sunt, subveniant. Italus Fercius in Bastiliam coniectus est ob literas in Hispaniam scriptas. Cardinalis Antonius culpam mal‹a›e curatae rei Gallicae circa electionem papae coniicit in Sancti Chaumontium, qui pecunia usus non fuerat ut erat iussus.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Vicquefortio.