Non possum non plurimum gratulari mihi, quod Excellentia vestra dignum me censuerit quem mandatis suis honoraret, dein etiam quod idoneum illis iudicarit exsequendis.2 Cum vero frustra quis laboret, si quis praeter intentionem praecipientis operetur, gaudeo quod Excellentia vestra regulas mihi praescripserit secundum quas studium meum conformare potero. Allocutus praeterea fratrem Excellentiae vestrae, ut quas ille haberet ea de re literas cum meis conferrem,3 tum vero etiam ut ex eo cognoscerem, utrum priores duo indices4 typis Graecis essent excudendi quemadmodum eos Brodaeus et
187
H. Stephanus edendos curarunt, an vero Latinis.5 Post paucos dies exorsurus est editionem Blauwius. Ubi id fiet, transmittam primum folium, ne quid praeter mentem Excellentiae vestrae eo in opere agatur.6Aliquamdiu est quod iudaei iactent duodecim tribus in America7 detectas latitare. Historiam sive potius fabellam eius rei literis hisce inclusi.8
Deus Excellentiam vestram diu incolumem servet.
Bovenaan de minuut staat: Hug. Grotio.