Mi frater,
De Vanderhogio datis exemplaribus volo bene sperare, nisi fraus aliqua intervenit;2 nam a Dunkercanis illata damna audio fuisse exigua.3
Mittent Germani et principes et civitates ad conventum qui est Monasterii et Osnabrugae,4 non ut ipsi res tractent cum exteris, sed ut desideria sua deferant ad eos quos imperator et electores, quibus res haec permissa est, delegabunt.5
De Anthologia multum gaudeo eam exire in publicum, et Isaaco Vossio multum debeo pro cura quam suscepit.6 De privilegio regis nihil sciveram.7 Nec de eo laborare ad me pertinebat, sed ad Cramoisiacum, cui omnia opto bene procedant, quando ista Annotata satis pulchre edidit. Exemplar cum versione Hebraicorum et Graecorum locorum tunc mittam, cum sciero Blavium inchoare velle novam editionem et cum hominem idoneum mihi nominaverit per quem mittam.8 Nimis diu me trahit is qui Annotata ad Actus et Epistolas et Apocalypsin daturum se typis promiserat.9 Nisi stet pollicitis alium inveniam, nam illa ad Vetus Testamentum valde sunt venalia. Utenbogardi historiam rogo
244
quamprimum prodierit et poteris ad me mittas, meque edoceas an quid adhuc occultetur eius operum.10 Domino Brassero omnia opto prospera et liberis ipsius; ostendit enim semper amorem nostri.11 De studiis nihil memini me scripsisse praeter unam ad Maurerium epistolam, quae iam saepe est edita.12Pontifex ad duos cardinales adiiciet Casimirum, Poloniae principem, et fratrem Parmensis.13 Multum hic displicet scriptum quod in Anglia edidit elector Palatinus.14 Videtur is in turbido piscari velle, quod non semper succedit. Deum precor, ut archiepiscopo Cantuariensi det aut vitam proximis utilem, aut exitum episcopalem.15
Non invideo Graswinckelio nostro eam de qua dicis functionem.16 Video eum ad honores grassari laudabili via. Caeterum legati a Foederatis Ordinibus si Monasterium eunt, multas ibi reperient controversias de honorum signis.17 Nimium se attollere voluerunt; ideo omnes id agunt, ut eos deprimant.
In editione Institutionum nostrarum18 quam fecit Groenewegius,19 doleo nec in margine positas, nec in indicem redactas vocum Batavicarum appellationes Latinas et
245
forenses. Id enim lectoribus erat plane necessarium, neque omitti debuit.20 Non perlegi librum, sed oculis percurrentibus inspexi. Miror quaedam errata gravia,21 ut pag. 4 circa finem ‘t'eenemael’ pro ‘niet t'eenemael’. Pag. 10 ‘gematigde’ pro ‘gemachtichde’. [Pag.] 52 ‘dewelcke - als gezeit is - ’ poni debuit. P[ag.] 100 ‘wasse’ positum pro ‘wasser’. [Pag.] 137 ‘hoewel 't stuck’ pro ‘hoewel in 't stuck’. P[ag.] [1]41 ‘onder algemeene’ pro ‘ouder algemeene’. P[ag.] 173 ‘'tgunt van lijftocht sonde’ pro ‘'tgunt van lijftocht zoude’. [Pag.] 177 ‘koopschap’ pro ‘koopschat’. Pag. 228 ‘vetalinas’ pro ‘bepalinas’.22Illud nunc obiter addam, nugas esse quae ex Hadriano Junio23 adferunt de origine vocis scabinorum a ‘scaphin’.24 Est id nomen usurpatum ubique in Gallia, non notum in Saxonia bello domita, ubi iura quaedam usurpata sunt armis saeviora. Sed ut mea quoque vineta caedam, arbitror me non recte eius vocis originem deduxisse a ‘vonnis scheppen’, quod est iudicare.25 Non enim forma ista vocis est activae, sed passivae.26 Et in spe-
246
culo Saxonico27 aliisque libris Germanicis veteribus scribitur ‘escheper’, ubi ‘e’ est augmentum significativum praeteriti passivi, quod vestri nunc per ‘ge’ exprimunt, Frisii autem ut plurimum omittunt. Est autem ‘escheper’ nihil aliud quam electus, ‘eleu’ in quibusdam Galliae locis; ‘scepenbaer’ is qui talis est ut eligi possit. Haec ab aliis forte spernentur, apud te, qui et iurisconsultus es et simul antiquarius, non erunt ingrata aut inutilia. Omnino autem verum est ius repraesentationis quale est in Zelandico et scabinico iure, non esse a Romanis, sed a Carolo Magno,28 qui episcopis suasoribus duritiem Germanicarum legum veterum ad quandam lenitatem inflexit; Frisiis autem reliquit iura vetera, quia foedere tali quo iura ipsorum servabantur, Francis se adiunxerant.29 Illud autem quod de electione tractamus libro II, titulo XXI,30 plane a Francis est. Licebat enim apud eos cuique familiae profiteri se velle uti Romano iure aut Germanico vetere, ut ex formulis Marculfi31 et aliunde discimus. Ius Romanum cum hic dico, intelligo Theodosianum, non Iustinianaeum, quod modo demum in Gallia32 auctoritatem accepit.Papa novos cardinales parturit.33 Regi Angliae prospere aliquid evenit34 contra Walterum.35 Pacis ibi vix ulla spes, adeo iniqua sunt quae proponunt legati a parlamentariis ad regem missi. Nec colloqui volunt, sed nudum responsum petunt.
Deus vos servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Decembris 1644.