Frater optime,
Valde metuo, ne male cesserit exemplaribus Annotatorum in Vetus Testamentum per Vanderhogium missis,2 nam neque etiamnum comparent, neque ipse desinit satis perplexe de ea re loqui. Anthologia tua iam Amstelodami est, neque dubito quin ad te scripturus sit Vossius3 quomodo se in conficiendo indice gerere debeat. Et ego iudico eum longe praestare Sorberio,4 sed tamen si is antea se obtulisset, ego hoc omne positurus eram in lucro. Exemplar cui versionem Latinam adnotasti velim ad nos bona occasione
260
mitti, ut ubi res ita poposcerit, Blavio tradatur.5 Verum est comparationes a te plerunque verbis emolliri, sed nescio an eo pacto omnibus satisfacturus sis; ego sane eas et probo, et pro ea opera gratias ago.6Monasterii quid agendum sit brevi videbimus. Nostri legati urgentur ut se illuc recipiant, sed nihildum certi constitutum est.7
De poematis tuis nihil intellexi, tu si quid compereris de typographi nomine aut domicilio,8 facias me certiorem. Simonis Groenewegii, cognati nostri, laborem tibi non displicere laetor; epistolam quam misisti tradam.9
Omnia nunc hic in pendenti sunt, nam Ordines Hollandiae nihildum decreverunt; scis enim id sub exitum conventus, qui iam instat,10 fieri solere, neque Foederati quicquam de societatibus utriusque Indiae statuerunt.11 Legati nostri ex Anglia redituri putantur.12 Quid illi qui in Dania sunt efficiant, incertum est.13
Vale, frater optime, et cum tua tuisque diu salve,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XIX Decembris 1644.
261
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Dec.
En in dorso: 19 Dec. 1644 W. de Groot.