Mi frater,
Rogo bene inquiras ex Vanderhogio, quid sit de exemplaribus, et dolus sit an culpa an casus quod nondum advenerint.2 Dedi ego unum exemplar, ut duo deferret. Sperabam eum et hoc nomine et ob cognationem aliquam curam habiturum illius rei.3 Ad Isaacum Vossium de Anthologia scripsi quid velim; ubi incepta erit cusio, velim mihi significes.4
287
Exemplaria Annotatorum ad Vetus Testamentum et ad Evangelia addita Graecorum et Hebraeorum versione5 videor mihi mittere non debere, priusquam certus sim parata omnia ut excudantur; novi enim tricas istorum hominum.6 Et fieri posset ut Cramoisiacus prior paratus esset, de quo tamen nihil mihi constat.7 Praeterea si omnia bene sint parata, velim per Blavium nosse homines quibus tuto possim tradere.8 De comparationibus virorum magnorum in Dei populo et in aliis populis dicant homines insueti quicquid velint; ego cum omni cautione usus sim necessaria, non curo oblatrantes.9Credo vestros proceres nondum in id paratos ut legatos mittant,10 donec qui hic est legatus11 de honoribus obtinuerit quod volet. Interim poterit Graswinckelius illorum vice fungi.12 Groenewegium nobis cognatione iunctum non noveram;13 alioqui etiam eius necessitudinis apud ipsum meminissem. Condonandum aliquid est homini tam diu remoto
288
a suis. Video in rebus societatum multa agi ex factione magis quam ex bono publico.14 Ex Anglia non miror revocari legatos,15 nam ibi Μεγαρέων οὐδεὶς λόγος.16Accepi literas a Corvino.17 Gaudeo perstare eum in reverentia antiquitatis. Puto paucos esse tales inter remonstrantes. Alioqui suaderem eis ut constituerent inter se quosdam in eminentiori gradu ut episcopos, et ut ii χειροθεσίαν sumerent ab archiepiscopo Hiberno, qui ibi est;18 et ita ordinati ordinarent deinde pastores caeteros, atque sic initium facerent redeundi ad mores et antiquos et salutares. Quibus contemtis licentia invaluit, pro novis opinionibus faciens novas ecclesias; quae quid post aliquot annos crediturae sint, nescimus. Velim edi quae olim pro pace ecclesiastica scripsit satis prudenter Abrahamus Mylius.19
Regina Angliae pecunia[e] aliquid hinc acceptum ad regem maritum suum misit.20 Sunt qui pacem sperant in illis locis, quia rex viros exim[i]os mittit ad parlamentum; ἐγὼδέ τις οὐ ταχυπειθής.21
Deus te cum coniuge, amicis et liberis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Pridie anni novi, qui erit 1645.