317
Excellentissime et illustrissime domine,
Regina regens Mottam Odincurtium,2 qui pro Gallia Catalaniam et qui ibi erant exercitus rexit, iussit, cum ad aulam accitus veniret, capi in urbe Lugduni et in arcem quae ibi est detrudi. Fama est eum huc duci, sive ut supplicium ferat culpae, si ea bene comperta est, sive ut longa captivitate sedet animos Catalanorum, valde in ipsum accensos. Hoc exemplo territus marchio Chaumontius, ut credo, huc non veniet. Est enim eius causa peior illa Odincurtii, nam cum mandata haberet impediendi ne Pamphylius fieret papa, non modo pecunias in id sibi missas retinuit, sed et alias est stipulatus magnas, ut illum papam fieri sineret.3
Galli qui ad superiora sunt Rheni, Crucenaci arcem cuniculis et pulvere bellico ita impetunt, ut iam dicant agi de deditionis conditionibus, deinde se ituros contra Francothaliam. Bavarorum equitatus in Franconia est, peditatus in locis inde non longe, quae res electorem Mogontiacensem coegit, omissa disputatione de conditionibus inter ipsum et civitatem Francofurtensem controversis, in eam urbem se recipere. Motta in Lotharingia a Gallis non tam obsiderur quam castellis circumpositis ita premitur, ut aditus exitusque habeat difficiles et eius custodibus eruptiones quaedam minus bene successerint.
Cum papa nuper ecclesiam suam adiret episcopalem, id est Lateranensem, multum clamavit populus, petens annonam faciliorem et levamenta tributorum quae Barbarini induxerant. A cardinalibus duobus qui res imperatoris tutantur et a legato imperatoris rogatus papa, ut pacem procuraret, non hoc tantum in se recepit, sed et permisit imperatori, ut milites ter mille conscriberet in terris quas ecclesiae vocant, nempe contra Ragozium.4 Scribunt autem multi papae non placere consilium illud in Polonia susceptum de colloquio,5 quod metuat, ne ea res, si succedat, multum imminuat eam potestatem quam extra canones sibi arrogant iam pridem eius decessores. Et certe pari olim de causa nuntius papalis abrupit colloquium Possiacense in Gallia.6 In Italia princeps Thomas in urbem Taurinorum et contra praefectus Mediolani in eam urbem recessit. Multum dubito, an verum sit, quod hic vulgatur, in Catalania apud Claretum caesos sexcentos milites,
318
captos trecentos. Comes Harcurtius in illas partes ire non vult, nisi cum magno exercitu et apparatu, parum fidens Catalanorum valde mobilibus animis.7Ex Constantinopoli literae, fine scriptae Septembris,8 nuntiant Parthenium vi pecuniae, quae multum in illa aula valet, semotum a patriarchatu, relegatum in insulam Rhodum, suffecto illi altero Parthenio Adrianopolitano, qui Calvini sententiis affinis esse creditur. Legatum imperatoris, qui ibi erat, quanquam magna attulerat munera, non multum posse; plus auctoritatis fore legato a Suedia, etiamsi absque muneribus veniret. Sed forte quae ibi agi possunt legatus Gallicus9 sine labore et sumtu regni Suedici bene expediet.
Venit ad me his diebus dominus baro Germanus, qui in maxima est apud reginam Angliae gratia, nec minus quam cardinalis Mazarinus apud reginam Galliae. Is cum de rebus Britannicis multa apud me disseruisset, mihi non incognita, dixit rumorem hic esse, de quo et ipse audieram, Scotum quendam e Suedia venisse Londinium cum mandatis faciendi foederis cum parlamentariis ad arcendum inferendumque bellum.10 Respondi ei me nihil de ea re habere compertum, sed, cum Suedia causam curet communem libertatis commerciorum,11 non miraturum me, si, sicut Batavi ad tam gloriosi consilii societatem invitati sunt, non sine bona spe successus, etiam invitentur Angli; et cum mari nunc plus possint parlamentarii quam pars regi adhaerens, fieri posse, ut ad eos istud negotium expendendum deferatur. Quodsi verum sit id quod regina regens Galliae dixit [de] domino Gorino, legato hic regis Angliae,12 regem Angliae participem fuisse eorum consiliorum quae in exitium Suediae a Dano, Polono et Moscovita suscepta fuerant, neminem miraturum, si praeterito rege Suedi has res, ut possunt, curent; me vero, cum de istis rebus nihil habeam certi, scripsisse in Suediam et ad legatos Suedicos,13 ut certiora de ea re cognoscam. Ad haec dominus Germanus ad id, quod dixeram, dici regem Angliae cum hostibus Suediae sua sociasse consilia, nihil certi respondit. Caeterum ostendit sperare se ut, si quid cognossem, reginam Angliae consciam facerem.
Videbimus, quid effecturi sint Richemontius et Suthamptonius, a rege missi ad parlamentarios cum novis conditionibus. Credo spem regis potissimam esse positam in spe dissidiorum inter nationes ingenio discordes, Anglos et Scotos, inter ordinem nobilitatis
319
et plebis,14 inter eos qui episcopos et veterem liturgiam amant, et eos qui omnia quaerunt nova, inter eos qui pacem bello et eos qui bellum paci praeferunt.15 Gaudeo literis e Batavis me intelligere ad meliora consilia verti etiam eos qui antehac obstitere, quominus ea respublica vires suas coniungeret cum Suedis ad mare a compedibus Danicis liberandum.16 Non cessabo ventilare hanc facem.Bregius huc a Polonia rediit, rebus, ut dicitur, bene confectis, a marescallo Torstensonio Avaugurius nuntios ferens hic pergratos. Duo, qui res egerunt marescalli Odincurtii, in Bastiliam sunt coniecti, ut cuncta eius arcana noscantur. Est hic nunc synodus reformatorum, quorum delegatos mira comitate excepit cardinalis Mazarinus. Dux Lotharingus et Cantecroia ipsius Bruxellae magno cum honore excepti sunt. Dicitur anno hoc militaturus [Hispano] in Belgicis partibus militemque hac hieme collocaturus in Lutzemburgico, Juliacensi et Cliviensi agro. Elector Palatinus valde se popularem facit Londinii,17 nescio qua spe. Stella, qui nunc pro Gallia Argentorati est residens, scripsit literas ad civitatem Francofurtensem, ut, si a belli metu velit esse immunis, se in tutelam det Galliae. Qui in praesidio sunt Francothaliae, hactenus ad Mogontiacum usque excurrunt.
Fama quaedam est de matrimonio regis Hispaniae cum domina Oenipontana principe.18 Laborat Gallia ad componendas discordias Tigurinorum cum vicinis; et Helvetii ad componendas eas quae sunt inter Rhaetos. Perfecta sunt munimenta circa Philippiburgum. Principes Itali qui contra Barbarinos fuere, petunt a papa, ut ipsorum actus approbet, ut qui nihil moliti sint contra ecclesiam aut sedem romanam. Castellani cum quatuordecim millibus esse dicuntur apud Badaioxum; Portugalli inde non longe apud Elvam, sed nihil agere magni. Navis Turcica quae a Melitensibus fuit capta, machinas habuit sexaginta; praeda aestimatur ad milliones duos. Afri piratae apparent in mari inter Hispaniam Angliamque.19 Regis Angliae equitatus ab excursibus factis Oxoniam rediit. Dicunt autem qui parlamento favent quatuordecim Scotorum millia invasura partem Angliae australem. Sed puto haec, ut multa talia, supra verum inflari.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, christiano orbi et regno Suedico per consilia Sublimitatis tuae faciat bene,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, anni apud nos 1645 die septimo, quem annum reginae, regno et Sublimitati tuae felicissimum precor.
Audimus Turcas in Stiriam irrupisse. Constantiam Pamphyliam, natam ex fratre papae, nubere principi Plombini. Bavaricos milites partim esse ad Suevicam vallem,20 partim ad Nortlingam, Margentaliam et apud Augustam et Ulmam et in Bavariae finibus.
320
Sabranus, Gallicus residens, multum Londinii laborat, ut Galli durante civili in Anglia bello ab utraque parte illacessiti, fruantur mari et commerciis.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mottae Odincurtii captivitas. Chaumontii mala fides in admittendo ad pontificis dignitatem Pamphylio. Germanica. Mottae obsidio. In aula pontificis quae acciderint. Papae colloquium Thoruniense non placet. Italica. Catalaunica. Turcica. Anglica. A Suedis foedus parlamentariis Angliae propositum; item Batavis contra Danos. Mazarinus reformatos perbenigne excipit. Francofurto tutela Gallica oblata. Varia. Galli neutrales inter regem Angliae et parlamentarios.