Excellentissime et illustrissime domine,
Marescallus Gassio ab aula in Flandriam rediit.2 Comes Harcurtius iter in Catalaniam distulit in mensem Februarium.3 Sperat autem se habiturum ex iis qui ibi sunt et quos Catalani addent et quos ipse adducet ad sexdecim peditum, equitum quinque millia, de quo dubito. Motta in Lotharingia a Magalotto ita operibus et vallo cingitur undique, ut qui exierant milites redire eo non potuerint; eruptiones ab obsessis factae non optime successerunt.
295
Barbarinis res Romae male procedunt; nam et Camillo Pamphylio facto cardinali spe exciderunt matrimonii cum Thaddaei filia, et ne ipsi aut Avenione4 aut Niceae5 cum honore sint, Gallia acriter intercedit, opera utens cardinalis Biquii.6 Quendam qui in Barbarinos carmina scripserat et cui ob id minati erant Barbarini,7 cardinalis Mediceus in domum suam recepit cum honore.8 Dux Vindocinensis Florentiae est. Galli milites qui in Italia fuere, non in Montisferratensi tantum ditione, sed partim in Pedemontano et Delphinatu hibernant. Praefectus Mediolani auget oppidorum praesidia et pecunias quaerit, ut valentem exercitum habeat vere proximo. Robolledus auxit praesidium quod erat in arce Crucenaci. Fama est Barbarinos laborare, ut in regis Hispaniae sint tutela, promissis ei pecuniis et milite. Imperator vero petit a papa, ut in terris eius quatuor millia militum sibi liceat scribere.9 Gallia Camillo offert pinguem abbatiam cum titulo protectoris Galliae; an haec recepturus sit, incertum est. Multi enim existimant omnia acturum papam, ut Gallos cogat de Italia decedere.
In Anglia parlamentarii obsident Nevercam, Chestriam et arcem Lachi,10 et equitem misere in partes regni occidentales. Rex cum novas conditiones ad parlamentarios vellet mittere nec illi legatos recipere vellent nisi rex ipsis titulum daret ‘Parlamento Angliae’, morem eis gessit misitque ducem Richemontium et comitem Suthamptonium, unde pacem multi sperant, quae certe nunc nisi maxima cum regii iuris imminutione fieri nequit. Aliqui existimant regem auxilia aliqua externa exspectare in ver proximum, interim sperare incrementa discordiarum inter parlamentarios, quarum nonnulla sunt semina. Nam et de archiepiscopi damnatione non consentiunt cum plebis ordine proceres, et liturgia anglicana iam damnata est a synodo; fabricatur nova ministrique constituuntur sine episcopali manuum impositione, multis improbantibus, et Scoti agunt ferocius, ideo quod promissa stipendia non acceperint. Legati Batavi discessum parant,11 primum tamen ituri Oxoniam, ut regi valedicant. Fuit ipsorum opera parlamentariis parum grata,
296
et iam naves Batavae venientes a portu quem rex tenet, inspectari nolentes a parlamentariis, in pugnam et caedes cum eis venere.12 Sabranus residens a parlamentariis ut legatus recipi voluit, sed cum literas non ostenderet, reiecta est eius postulatio. Regina Angliae a regina Galliae aliquid accepit pecuniae, quod illico misit ad maritum. Haec sunt quae nunc habemus in tempore rerum sterili.Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det res felicissimas,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXI/XXXI Decembris anno 1644.
Fama hic per urbem et aulam vagatur Scotum quendam ex Suedia missum ad parlamentarios qui sunt Londinii, cum mandatis faciendi cum eis foederis ad arcenda et inferenda bella, idque rege inscio.13 Audimus non placere Essexio et proceribus aliis decretum, quod urget plebeius ordo, ne quis eorum qui ius dicendae sententiae in parlamento habent, ullum habeat imperium militare. Interim et hoc dicitur, Scotos ad pacem flecti, sive quod stipendia non procedant et praeda deficiat, sive quod Hiberni minentur se praeter eos suorum qui in Scotia sunt, missuros decem [millia] militum in Scotiam et sex millia in Angliam septentrionalem.
Mombazonius, hic a regina reditum uxori suae postulans, aspere reiectus fuit.14 Tribus in Catalania cohortibus data est missio, quae in fuga apud Ilerdam primae fuerant. Nescio, an verum sit, quod itidem hic dicitur: sultanum Turcarum legatos christianorum principum dedisse in custodiam ob cladem quam a Melitensibus accepit. Bavaricos audimus, accepto nuntio eorum quae marescallo Torstensonio prospera contigerant, abiisse a Via Montana, relictis praesidiis Benshemi et Weinhemi. Aiunt Galli caesos aut fugatos a suis in Catalania pedites mille quingentos, equites trecentos. Crucenaci arcem aiunt impeti machinis octo et praeterea cuniculis. Ducem Lotharingum et Glenium esse apud Confluentes Trevericos.15
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia. Mottae obsidio. Barbarinorum infelicitas. Italica. Papae amicitiam Galli ambiunt. Anglica plurima. Catalanica. Germanica.